| PARADOXON III. | |
| Ὅτι ἴσα τὰ ἁμαρτήματα καὶ τὰ κατορθώματα. | |
| Parva, inquit, est res. At magna culpa; nec enim | 3.20.1 |
| peccata rerum eventis, sed vitiis hominum metienda | |
| sunt. In quo peccatur, id potest aliud alio maius | |
| esse aut minus, ipsum quidem illud peccare, quoquo | |
| verteris, unum est. Auri navem evertat gubernator | 5 |
| an paleae, in re aliquantum, in gubernatoris inscitia | |
| nihil interest. Lapsa est lubido in muliere ignota, | |
| dolor ad pauciores pertinet, quam si petulans fuisset | |
| in aliqua generosa ac nobili virgine; peccavit vero | |
| nihilo minus, siquidem est peccare tamquam transire | 10 |
| lineas; quod cum feceris, culpa commissa est; quam | |
| longe progrediare, cum semel transieris, ad augendam | |
| transeundi culpam nihil pertinet. Peccare certe licet | |
| nemini. Quod autem non licet, id hoc uno tenetur, | |
| si arguitur non licere. Id si nec maius nec minus | 15 |
| umquam fieri potest, quoniam in eo est peccatum, si | |
| non licuit, quod semper unum et idem est, quae ex | |
| eo peccata nascantur, aequalia sint oportet. Quodsi | 21.1 |
| virtutes sunt pares inter se, paria esse etiam vitia | |
| necesse est. Atqui pares esse virtutes, nec bono viro | |
| meliorem nec temperante temperantiorem nec forti | |
| fortiorem nec sapiente sapientiorem posse fieri facil- | 5 |
| lume potest perspici. An virum bonum dices, qui | |
| depositum nullo teste, cum lucrari inpune posset | |
| auri pondo decem, reddiderit, si idem in decem mili- | |
| bus pondo auri non idem fecerit? aut temperantem, | |
| qui se in aliqua libidine continuerit, in aliqua effu- | 10 |
| derit? Una virtus est consentiens cum ratione et | 22.1 |
| perpetua constantia; nihil huc addi potest, quo magis | |
| virtus sit, nihil demi, ut virtutis nomen relinquatur. | |
| Etenim si bene facta recte facta sunt et nihil recto | |
| rectius, certe ne bono quidem melius quicquam in- | 5 |
| veniri potest. Sequitur igitur, ut etiam vitia sint | |
| paria, siquidem pravitates animi recte vitia dicuntur. | |
| Atqui, quoniam pares virtutes sunt, recte facta, quando | |
| a virtutibus proficiscuntur, paria esse debent, itemque | |
| peccata, quoniam ex vitiis manant, sint aequalia ne- | 10 |
| cesse est. 'A philosophis', inquit, 'ista sumis.' Me- | 23.1 |
| tuebam, ne 'a lenonibus' diceres. 'Socrates disputabat | |
| isto modo.' Bene hercule narras; nam istum doctum | |
| et sapientem virum fuisse memoriae traditum est. Sed | |
| tamen quaero ex te, quoniam verbis inter nos con- | 5 |
| tendimus, non pugnis: utrum nobis est quaerendum, | |
| quid baioli atque operarii an quid homines doctissimi | |
| senserint? praesertim cum hac sententia non modo | |
| verior, sed ne utilior quidem hominum vitae reperiri | |
| ulla possit. Quae vis est enim, quae magis arceat | 10 |
| homines ab improbitate omni, quam si senserint nul- | |
| lum in delictis esse discrimen? aeque peccare se, si | |
| privatis ac si magistratibus manus adferant? quamcum- | |
| que in domum stuprum intulerint, eandem esse labem | |
| lubidinis? 'Nihilne igitur interest' (nam hoc dicet | 24.1 |
| aliquis), 'patrem quis necet anne servum?' Nuda ista | |
| si ponas, iudicari, qualia sint, non facile possint. | |
| Patrem vita privare si per se scelus est, Saguntini, | |
| qui parentes suos liberos emori quam servos vivere | 5 |
| maluerunt, parricidae fuerunt. Ergo et parenti non | |
| numquam adimi vita sine scelere potest et servo saepe | |
| sine iniuria non potest. Causa igitur haec, non natura | |
| distinguit; quae quoniam utro accessit, id fit propen- | |
| sius, si utroque adiuncta est, paria fiant necesse est. | 10 |
| Illud tamen interest, quod in servo necando, si id fit | 25.1 |
| iniuria, semel peccatur, in patris vita violanda multa | |
| peccantur; violatur is, qui procreavit, is, qui aluit, | |
| is, qui erudivit, is, qui in sede ac domo atque in re | |
| publica conlocavit; multitudine peccatorum praestat | 5 |
| eoque poena maiore dignus est. Sed nos in vita, non | |
| quae cuique peccato poena sit, sed quantum cuique | |
| liceat, spectare debemus; quicquid non oportet, scelus | |
| esse, quicquid non licet, nefas putare debemus. Etiamne | |
| in minimis rebus? Etiam, siquidem rerum modum | 10 |
| figere non possumus, animorum modum tenere possu- | |
| mus. Histrio si paulum se movit extra numerum, | 26.1 |
| aut si versus pronuntiatus est syllaba una brevior | |
| aut longior, exsibilatur, exploditur; in vita tu, quae | |
| omni gestu moderatior, omni versu aptior esse debet, | |
| in syllaba te peccasse dices? Poëtam non audio in | 5 |
| nugis; in vitae societate audiam civem digitis peccata | |
| dimetientem sua? Si vis, sane sint breviora, leviora | |
| qui possunt videri? cum, quicquid peccetur, pertur- | |
| batione peccetur rationis atque ordinis, perturbata | |
| autem semel ratione et ordine nihil possit addi, quo | 10 |
| magis peccari posse videatur. |