| PARADOXON IV. | |
| Ὅτι πᾶς ἄφρων μαίνεται. | |
| Ego vero te non stultum, ut saepe, non inprobum, | 4.27.1 |
| ut semper, sed dementem . . . . | |
| . . . . rebus ad victum necessariis esse invictus potest. | |
| Sapientis animus magnitudine consilii, tolerantia rerum | |
| humanarum, contemptione fortunae, virtutibus denique | 5 |
| omnibus ut moenibus saeptus vincetur et expugnabitur, | |
| qui ne civitate quidem pelli potest? Quae est enim | |
| civitas? omnisne conventus etiam ferorum et imma- | |
| nium? omnisne etiam fugitivorum ac latronum con- | |
| gregata unum in locum multitudo? Certe negabis. | 10 |
| Non igitur erat illa tum civitas, cum leges in ea | |
| nihil valebant, cum iudicia iacebant, cum mos patrius | |
| occiderat, cum ferro pulsis magistratibus senatus nomen | |
| in re publica non erat; praedonum ille concursus et | |
| te duce latrocinium in foro constitutum et reliquiae | 15 |
| coniurationis a Catilinae furiis ad tuum scelus furorem- | |
| que conversae, non civitas erat. Itaque pulsus ego | 28.1 |
| civitate non sum, quae nulla erat, accersitus in civi- | |
| tatem sum, cum esset in re publica consul, qui tum | |
| nullus fuerat, esset senatus, qui tum occiderat, esset | |
| consensus populi liber, esset iuris et aequitatis, quae | 5 |
| vincla sunt civitatis, repetita memoria. Ac vide, quam | |
| ista tui latrocinii tela contempserim. Iactam et in- | |
| missam a te nefariam in me iniuriam semper duxi, | |
| pervenisse ad me numquam putavi, nisi forte, cum | |
| parietes disturbabas aut cum tectis sceleratas faces | 10 |
| inferebas, meorum aliquid ruere aut deflagrare arbi- | |
| trabare. Nihil neque meum est neque quoiusquam, | 29.1 |
| quod auferri, quod eripi, quod amitti potest. Si mihi | |
| eripuisses divinam animi mei conscientiam meis curis, | |
| vigiliis, consiliis stare te invitissimo rem publicam, | |
| si huius aeterni beneficii inmortalem memoriam dele- | 5 |
| visses, multo etiam magis, si illam mentem, unde | |
| haec consilia manarunt, mihi eripuisses, tum ego ac- | |
| cepisse me confiterer iniuriam. Sed si haec nec fecisti | |
| nec facere potuisti, reditum mihi gloriosum iniuria | |
| tua dedit, non exitum calamitosum. Ergo ego semper | 10 |
| civis, et tum maxime, cum meam salutem senatus | |
| exteris nationibus <ut> civis optumi commendabat, tu | |
| ne nunc quidem, nisi forte idem hostis esse et civis | |
| potest. An tu civem ab hoste natura ac loco, non | |
| animo factisque distinguis? Caedem in foro fecisti, | 30.1 |
| armatis latronibus templa tenuisti, privatorum domos, | |
| aedes sacras incendisti. Cur hostis Spartacus, si tu | |
| civis? Potes autem esse tu civis, propter quem ali- | |
| quando civitas non fuit? et me tuo nomine appellas, | 5 |
| cum omnes meo discessu exulasse rem publicam putent? | |
| Numquamne, homo amentissime, te circumspicies, num- | |
| quam, nec quid facias, considerabis, nec quid loquare? | |
| Nescis exilium scelerum esse poenam, meum illud iter | |
| ob praeclarissimas res a me gestas esse susceptum? | 10 |
| Omnes scelerati atque impii, quorum tu te ducem esse | 31.1 |
| profiteris, quos leges exilio adfici volunt, exules sunt, | |
| etiamsi solum non mutarunt. An, cum omnes te leges | |
| exulem esse iubeant . . . . †appellet inimicus, qui | |
| cum telo fuerit? Ante senatum tua sica deprehensa | 5 |
| est. Qui hominem occiderit? Plurimos occidisti. Qui | |
| incendium fecerit? Aedis Nympharum manu tua de- | |
| flagravit. Qui templa occupaverit? In foro castra | |
| posuisti. Sed quid ego communes leges profero, qui- | 32.1 |
| bus omnibus es exul? Familiarissimus tuus de te | |
| privilegium tulit, ut, si in opertum Bonae Deae acces- | |
| sisses, exulares. At te id fecisse etiam gloriari soles. | |
| Quo modo igitur tot legibus eiectus in exilium nomen | 5 |
| exulis non perhorrescis? 'Romae sum', inquit. Et | |
| quidem in operto fuisti. Non igitur, ubi quisque erit, | |
| eius loci ius tenebit, si ibi eum legibus esse non | |
| oportebit. |