| PARADOXON V. | |
| Ὅτι μόνος ὁ σοφὸς ἐλεύθερος καὶ πᾶς ἄφρων δοῦλος. | |
| Laudetur vero hic imperator aut etiam appelletur | 5.33.1 |
| aut hoc nomine dignus putetur! Quo modo aut cui | |
| tandem hic libero imperabit, qui non potest cupiditati- | |
| bus suis imperare? Refrenet primum libidines, spernat | |
| voluptates, iracundiam teneat, coërceat avaritiam, cete- | 5 |
| ras animi labes repellat, tum incipiat aliis imperare, | |
| cum ipse improbissimis dominis, dedecori ac turpitu- | |
| dini, parere desierit; dum quidem his oboediet, non | |
| modo imperator, sed liber habendus omnino non erit. | |
| Praeclare enim est hoc usurpatum a doctissimis (quo- | 10 |
| rum ego auctoritate non uterer, si mihi apud aliquos | |
| agrestes haec habenda esset oratio; cum vero apud | |
| prudentissimos loquar, quibus haec inaudita non sint, | |
| cur ego simulem me, si quid in his studiis operae | |
| posuerim, perdidisse?) dictum est igitur ab eruditissi- | 15 |
| mis viris nisi sapientem liberum esse neminem. Quid | 34.1 |
| est enim libertas? Potestas vivendi, ut velis. Quis | |
| igitur vivit, ut volt, nisi qui recte vivit? qui gaudet | |
| officio, cui vivendi via considerata atque provisa est, | |
| qui ne legibus quidem propter metum paret, sed eas | 5 |
| sequitur et colit, quia id salutare esse maxime iudicat, | |
| qui nihil dicit, nihil facit, nihil cogitat denique nisi | |
| libenter ac libere, cuius omnia consilia resque omnes, | |
| quas gerit, ab ipso proficiscuntur eodemque referun- | |
| tur, nec est ulla res, quae plus apud eum polleat | 10 |
| quam ipsius voluntas atque iudicium; cui quidem | |
| etiam, quae vim habere maximam dicitur, Fortuna | |
| ipsa cedit, si, ut sapiens poëta dixit, 'suis ea cuique | |
| fingitur moribus.' Soli igitur hoc contingit sa- | |
| pienti, ut nihil faciat invitus, nihil dolens, nihil coac- | 15 |
| tus. Quod etsi ita esse pluribus verbis disserendum | 35.1 |
| est, illud tamen et breve et confitendum est, nisi qui | |
| ita sit adfectus, esse liberum neminem. Igitur omnes | |
| improbi servi. Nec hoc tam re est quam dictu in- | |
| opinatum atque mirabile. Non enim ita dicunt eos | 5 |
| esse servos, ut mancipia, quae sunt dominorum facta | |
| nexo aut aliquo iure civili, sed, si servitus sit, sicut est, | |
| oboedientia fracti animi et abiecti et arbitrio carentis | |
| suo, quis neget omnes leves, omnes cupidos, omnes deni- | |
| que improbos esse servos? An ille mihi liber, cui | 36.1 |
| mulier imperat, cui leges imponit, praescribit, iubet, | |
| vetat, quod videtur? qui nihil imperanti negare potest, | |
| nihil recusare audet? Poscit, dandum est; vocat, ve- | |
| niendum est; eicit, abeundum; minatur, extimescendum. | 5 |
| Ego vero istum non modo servum, sed nequissimum | |
| servum, etiamsi in amplissima familia natus sit, appel- | |
| landum puto. Atque in pari stultitia sunt, quos signa, | |
| quos tabulae, quos caelatum argentum, quos Corinthia | |
| opera, quos aedificia magnifica nimio opere delectant. | 10 |
| 'At sumus', inquit, 'principes civitatis.' Vos vero ne | |
| conservorum quidem vestrorum principes estis. Sed | 37.1 |
| ut in magna familia sunt alii lautiores, ut sibi viden- | |
| tur, servi, sed tamen servi, ut atrienses, at qui tractant | |
| ista, qui tergent, qui ungunt, qui verrunt, qui spargunt, | |
| non honestissimum locum servitutis tenent, sic in civi- | 5 |
| tate, qui se istarum rerum cupiditatibus dediderunt, | |
| ipsius servitutis locum paene infimum obtinent. 'Magna', | |
| inquit, 'bella gessi, magnis imperiis et provinciis prae- | |
| fui.' Gere igitur animum laude dignum. Aëtionis ta- | |
| bula te stupidum detinet aut signum aliquod Polycleti. | 10 |
| Mitto, unde sustuleris, quo modo habeas; intuentem | |
| te, admirantem, clamores tollentem cum video, servum | |
| esse ineptiarum omnium iudico. 'Nonne igitur sunt | 38.1 |
| illa festiva?' Sunt (nam nos quoque oculos eruditos | |
| habemus); sed, obsecro te, ita venusta habeantur ista, | |
| non ut vincla virorum sint, sed ut oblectamenta puero- | |
| rum. Quid enim censes? si L. Mummius aliquem isto- | 5 |
| rum videret matellionem Corinthium cupidissime trac- | |
| tantem, cum ipse totam Corinthum contempsisset, utrum | |
| illum civem excellentem an atriensem diligentem pu- | |
| taret? Revivescat M'. Curius aut eorum aliquis, quo- | |
| rum in villa ac domo nihil splendidum, nihil ornatum | 10 |
| fuit praeter ipsos, et videat aliquem summis populi | |
| beneficiis usum barbatulos mullos exceptantem de pi- | |
| scina et pertractantem et murenarum copia glorian- | |
| tem, nonne hunc hominem ita servum iudicet, ut ne | |
| in familia quidem dignum maiore aliquo negotio putet? | 15 |
| An eorum servitus dubia est, qui cupiditate peculii | 39.1 |
| nullam condicionem recusant durissimae servitutis? | |
| Hereditatis spes quid iniquitatis in serviendo non | |
| suscipit? quem nutum locupletis orbi senis non obser- | |
| vat? loquitur ad voluntatem; quicquid denunciatum | 5 |
| est, facit, adsectatur, adsidet, muneratur. Quid horum | |
| est liberi? quid denique servi non inertis? Quid? | 40.1 |
| iam illa cupiditas, quae videtur esse liberalior, hono- | |
| ris, imperii, provinciarum, quam dura est domina, | |
| quam imperiosa, quam vehemens! Cethego, homini | |
| non probatissimo, servire coëgit eos, qui sibi esse | 5 |
| amplissimi videbantur, munera mittere, noctu venire | |
| domum ad eum, precari, denique supplicare. Quae | |
| servitus est, si haec libertas existimari potest? Quid? | |
| cum cupiditatis dominatus excessit et alius est do- | |
| minus exortus ex conscientia peccatorum, timor, quam | 10 |
| est illa misera, quam dura servitus! Adulescentibus | |
| paulo loquacioribus est serviendum, omnes, qui ali- | |
| quid scire videntur, tamquam domini timentur. Iudex | |
| vero quantum habet dominatum! quo timore nocentes | |
| adficit! An non est omnis metus servitus? Quid | 41.1 |
| valet igitur illa eloquentissimi viri, L. Crassi, copiosa | |
| magis quam sapiens oratio: 'Eripite nos ex servi- | |
| tute'? Quae est ista servitus tam claro homini tam- | |
| que nobili? Omnis animi debilitati et humilis et | 5 |
| fracti timiditas servitus est. 'Nolite sinere nos cui- | |
| quam servire.' In libertatem vindicari volt? Minime; | |
| quid enim adiungit? 'Nisi vobis universis.' Domi- | |
| num mutare, non liber esse volt. 'Quibus et possu- | |
| mus et debemus.' Nos vero, siquidem animo excelso | 10 |
| et alto et virtutibus exaggerato sumus, nec debemus | |
| nec possumus; tu posse te dicito, quoniam quidem | |
| potes, debere ne dixeris, quoniam nihil quisquam de- | |
| bet, nisi quod est turpe non reddere. Sed haec hacte- | |
| nus. Ille videat, quo modo imperator esse possit, | 15 |
| cum eum ne liberum quidem esse ratio et veritas | |
| ipsa convincat. |