| PARADOXON VI. | |
| Ὅτι μόνος ὁ σοφὸς πλούσιος. | |
| Quae est ista in commemoranda pecunia tua tam | 6.42.1 |
| insolens ostentatio? solusne tu dives? pro di im- | |
| mortales! egone me audisse aliquid et didicisse non | |
| gaudeam? Solusne dives? Quid, si ne dives quidem? | |
| quid, si pauper etiam? Quem enim intellegimus divi- | 5 |
| tem aut hoc verbum in quo homine ponimus? Opinor | |
| in eo, quoi tanta possessio sit, ut ad liberaliter viven- | |
| dum facile contentus sit, qui nihil quaerat, nihil appe- | |
| tat, nihil optet amplius. Animus oportet tuus se | 43.1 |
| iudicet divitem, non hominum sermo neque posses- | |
| siones tuae. Nihil sibi deesse putat, nihil curat am- | |
| plius, satiatus est aut contentus etiam pecunia; con- | |
| cedo, dives est. Sin autem propter aviditatem pecuniae | 5 |
| nullum quaestum turpem putas, cum isti ordini ne | |
| honestus quidem possit esse ullus, si cotidie fraudas, | |
| decipis, poscis, pacisceris, aufers, eripis, si socios spo- | |
| lias, aerarium expilas, si testamenta amicorum <ne> | |
| expectas quidem atque ipse supponis, haec utrum | 10 |
| abundantis an egentis signa sunt? Animus hominis | 44.1 |
| dives, non arca, <quae> appellari solet. Quamvis illa | |
| sit plena, dum te inanem videbo, divitem non putabo. | |
| Etenim ex eo, quantum cuique satis est, metiuntur | |
| homines divitiarum modum. Filiam quis habet, pecunia | 5 |
| est opus; duas, maiore; pluris, maiore etiam; si, ut | |
| aiunt †Danaum quinquaginta sint filiae, tot dotes | |
| magnam quaerunt pecuniam. Quantum enim cuique | |
| opus est, ad id accommodatur, ut ante dixi, divitiarum | |
| modus. Qui igitur non filias plures, sed innumerabiles | 10 |
| cupiditates habet, quae brevi tempore maximas copias | |
| exhaurire possint, hunc quo modo ego appellabo divi- | |
| tem, cum ipse egere se sentiat? Multi ex te audie- | 45.1 |
| runt, cum diceres neminem esse divitem, nisi qui | |
| exercitum alere posset suis fructibus, quod populus | |
| Romanus tantis vectigalibus iam pridem vix potest. | |
| Ergo hoc proposito numquam eris dives ante, quam | 5 |
| tibi ex tuis possessionibus tantum reficietur, ut eo | |
| tueri sex legiones et magna equitum ac peditum auxilia | |
| possis. Iam fateris igitur non esse te divitem, cui | |
| tantum desit, ut expleas id, quod exoptas. Itaque | |
| istam paupertatem vel potius egestatem ac mendici- | 10 |
| tatem tuam numquam obscure tulisti. Nam ut iis, | 46.1 |
| qui honeste rem quaerunt mercaturis faciendis, operis | |
| dandis, publicis sumendis, intellegimus opus esse quae- | |
| sito, sic, qui videt domi tuae pariter accusatorum | |
| atque indicum consociatos greges, qui nocentes et | 5 |
| pecuniosos reos eodem te actore corruptelam iudicii | |
| molientes, qui tuas mercedum pactiones in patrociniis, | |
| †intercidas pecuniarum in coitionibus candidatorum, | |
| dimissiones libertorum ad defaenerandas diripiendas- | |
| que provincias, qui expulsiones vicinorum, qui latro- | 10 |
| cinia in agris, qui cum servis, cum libertis, cum clien- | |
| tibus societates, qui possessiones vacuas, qui pro- | |
| scriptiones locupletium, qui caedes municipiorum, qui | |
| illam Sullani temporis messem recordetur, qui testa- | |
| menta subiecta, tot qui sublatos homines, qui denique | 15 |
| omnia venalia, edictum decretum, alienam suam sen- | |
| tentiam, forum domum, vocem silentium: quis hunc | |
| non putet confiteri sibi quaesito opus esse? Cui | |
| quaesito autem opus sit, quis umquam hunc vere | |
| dixerit divitem? Etenim divitiarum est fructus in | 47.1 |
| copia, copiam autem declarat satietas rerum atque | |
| abundantia; quam tu quoniam numquam adsequere, | |
| numquam omnino es dives futurus. Meam autem | |
| quoniam pecuniam contemnis, et recte (est enim ad | 5 |
| volgi opinionem mediocris, ad tuam nulla, ad meam | |
| modica), de me silebo, de re loquar. Si censenda | 48.1 |
| nobis sit atque aestimanda res, utrum tandem pluris | |
| aestimemus pecuniam Pyrrhi, quam Fabricio dabat, an | |
| continentiam Fabrici, qui illam pecuniam repudiabat? | |
| utrum aurum Samnitum an responsum M'. Curi? here- | 5 |
| ditatem L. Pauli an liberalitatem Africani, qui eius here- | |
| ditatis Q. Maximo fratri partem suam concessit? Haec | |
| profecto, quae sunt summarum virtutum pluris aesti- | |
| manda sunt quam illa, quae sunt pecuniae. Quis igi- | |
| tur, siquidem, ut quisque, quod plurimi sit, possideat, | 10 |
| ita divitissimus habendus sit, dubitet, quin in virtute | |
| divitiae sint? quoniam nulla possessio, nulla vis auri | |
| et argenti pluris quam virtus aestimanda est. O di | 49.1 |
| immortales! non intellegunt homines, quam magnum | |
| vectigal sit parsimonia. Venio enim iam ad sumptuo- | |
| sos, relinquo istum quaestuosum. Capit ille ex suis | |
| praediis sescena sestertia, ego centena ex meis; illi | 5 |
| aurata tecta in villis et sola marmorea facienti et | |
| signa, tabulas, supellectilem et vestem infinite con- | |
| cupiscenti non modo ad sumptum ille est fructus, sed | |
| etiam ad faenus exiguus. Ex meo tenui vectigali | |
| detractis sumptibus cupiditatis aliquid etiam redun- | 10 |
| dabit. Uter igitur est divitior, cui deest an cui supe- | |
| rat? qui eget an qui abundat? cuius possessio quo | |
| est maior, eo plus requirit ad se tuendam, an quae | |
| suis se viribus sustinet? Sed quid ego de me loquor, | 50.1 |
| qui morum ac temporum vitio aliquantum etiam ipse | |
| fortasse in huius saeculi errore verser? M'. Manilius | |
| patrum nostrorum memoria, ne semper Curios et Lu- | |
| scinos loquamur, pauper tandem fuit? habuit enim | 5 |
| aediculas in Carinis et fundum in Labicano; nos igi- | |
| tur divitiores, qui plura habemus? Utinam quidem! | |
| sed non aestimatione census, verum victu atque cultu | |
| terminatur pecuniae modus. Non esse cupidum pecunia | 51.1 |
| est, non esse emacem vectigal est; contentum vero | |
| suis rebus esse maximae sunt certissimaeque divitiae. | |
| Etenim si isti callidi rerum aestimatores prata et | |
| areas quasdam magno aestimant, quod ei generi pos- | 5 |
| sessionum minime quasi noceri potest, quanti est | |
| aestimanda virtus, quae nec eripi nec subripi potest | |
| neque naufragio neque incendio amittitur nec tem- | |
| pestatum nec temporum perturbatione mutatur! qua | |
| praediti qui sunt, soli sunt divites; soli enim possident | 52.1 |
| res et fructuosas et sempiternas solique, quod est pro- | |
| prium divitiarum, contenti sunt rebus suis, satis esse | |
| putant, quod est, nihil adpetunt, nulla re egent, nihil | |
| sibi deesse sentiunt, nihil requirunt; inprobi autem et | 5 |
| avari, quoniam incertas atque in casu positas posses- | |
| siones habent et plus semper adpetunt, nec eorum | |
| quisquam adhuc inventus est, quoi, quod haberet, esset | |
| satis, non modo non copiosi ac divites, sed etiam in- | |
| opes ac pauperes existimandi sunt. | 10 |