| DE FINIBUS BONORUM ET MALORUM | |
| LIBRI QUINQUE | |
| LIBER PRIMUS | |
| Non eram nescius, Brute, cum, quae summis ingeniis | 1.1.1 |
| exquisitaque doctrina philosophi Graeco sermone trac- | |
| tavissent, ea Latinis litteris mandaremus, fore ut hic | |
| noster labor in varias reprehensiones incurreret. nam | |
| quibusdam, et iis quidem non admodum indoctis, to- | 5 |
| tum hoc displicet philosophari. quidam autem non tam | |
| id reprehendunt, si remissius agatur, sed tantum stu- | |
| dium tamque multam operam ponendam in eo non | |
| arbitrantur. erunt etiam, et ii quidem eruditi Graecis | |
| litteris, contemnentes Latinas, qui se dicant in Graecis | 10 |
| legendis operam malle consumere. postremo aliquos | |
| futuros suspicor, qui me ad alias litteras vocent, genus | |
| hoc scribendi, etsi sit elegans, personae tamen et digni- | |
| tatis esse negent. contra quos omnis dicendum brevi- | 2.1 |
| ter existimo. | |
| Quamquam philosophiae quidem vituperatoribus sa- | |
| tis responsum est eo libro, quo a nobis philosophia de- | |
| fensa et collaudata est, cum esset accusata et vitupe- | 5 |
| rata ab Hortensio. qui liber cum et tibi probatus vide- | |
| retur et iis, quos ego posse iudicare arbitrarer, plura | |
| suscepi veritus ne movere hominum studia viderer, re- | |
| tinere non posse. Qui autem, si maxime hoc placeat, | |
| moderatius tamen id volunt fieri, difficilem quandam | 10 |
| temperantiam postulant in eo, quod semel admissum | |
| coërceri reprimique non potest, ut propemodum iustio- | |
| ribus utamur illis, qui omnino avocent a philosophia, | |
| quam his, qui rebus infinitis modum constituant in re- | |
| que eo meliore, quo maior sit, mediocritatem deside- | 15 |
| rent. sive enim ad sapientiam perveniri potest, non | 3.1 |
| paranda nobis solum ea, sed fruenda etiam [sapientia] | |
| est; sive hoc difficile est, tamen nec modus est ullus | |
| investigandi veri, nisi inveneris, et quaerendi defatiga- | |
| tio turpis est, cum id, quod quaeritur, sit pulcherrimum. | 5 |
| etenim si delectamur, cum scribimus, quis est tam in- | |
| vidus, qui ab eo nos abducat? sin laboramus, quis est, | |
| qui alienae modum statuat industriae? nam ut Teren- | |
| tianus Chremes non inhumanus, qui novum vicinum | |
| non vult 'fodere aút arare aut áliquid ferre dénique'— | 10 |
| non enim illum ab industria, sed ab inliberali labore | |
| deterret—, sic isti curiosi, quos offendit noster minime | |
| nobis iniucundus labor. |