| Iis igitur est difficilius satis facere, qui se Latina | 1.4.1 |
| scripta dicunt contemnere. in quibus hoc primum est | |
| in quo admirer, cur in gravissimis rebus non delectet | |
| eos sermo patrius, cum idem fabellas Latinas ad ver- | |
| bum e Graecis expressas non inviti legant. quis enim | 5 |
| tam inimicus paene nomini Romano est, qui Ennii Me- | |
| deam aut Antiopam Pacuvii spernat aut reiciat, quod | |
| se isdem Euripidis fabulis delectari dicat, Latinas litte- | |
| ras oderit? Synephebos ego, inquit, potius Caecilii aut | |
| Andriam Terentii quam utramque Menandri legam? | 10 |
| A quibus tantum dissentio, ut, cum Sophocles vel op- | 5.1 |
| time scripserit Electram, tamen male conversam Atilii | |
| mihi legendam putem, de quo Lucilius: 'ferreum scrip- | |
| torem', verum, opinor, scriptorem tamen, ut legendus | |
| sit. rudem enim esse omnino in nostris poëtis aut in- | 5 |
| ertissimae segnitiae est aut fastidii delicatissimi. mihi | |
| quidem nulli satis eruditi videntur, quibus nostra ignota | |
| sunt. an 'Utinám ne in nemore . . . ' nihilo minus legimus | |
| quam hoc idem Graecum, quae autem de bene beate- | |
| que vivendo a Platone disputata sunt, haec explicari | 10 |
| non placebit Latine? Quid? si nos non interpretum | 6.1 |
| fungimur munere, sed tuemur ea, quae dicta sunt ab iis, | |
| quos probamus, eisque nostrum iudicium et nostrum | |
| scribendi ordinem adiungimus, quid habent, cur Graeca | |
| anteponant iis, quae et splendide dicta sint neque sint | 5 |
| conversa de Graecis? nam si dicent ab illis has res esse | |
| tractatas, ne ipsos quidem Graecos est cur tam multos | |
| legant, quam legendi sunt. quid enim est a Chrysippo | |
| praetermissum in Stoicis? legimus tamen Diogenem, | |
| Antipatrum, Mnesarchum, Panaetium, multos alios in | 10 |
| primisque familiarem nostrum Posidonium. quid? Theo- | |
| phrastus mediocriterne delectat, cum tractat locos ab | |
| Aristotele ante tractatos? quid? Epicurei num desistunt | |
| de isdem, de quibus et ab Epicuro scriptum est et ab | |
| antiquis, ad arbitrium suum scribere? quodsi Graeci le- | 15 |
| guntur a Graecis isdem de rebus alia ratione compo- | |
| sitis, quid est, cur nostri a nostris non legantur? |