| Quamquam, si plane sic verterem Platonem aut Ari- | 1.7.1 |
| stotelem, ut verterunt nostri poëtae fabulas, male, credo, | |
| mererer de meis civibus, si ad eorum cognitionem di- | |
| vina illa ingenia transferrem. sed id neque feci adhuc | |
| nec mihi tamen, ne faciam, interdictum puto. locos | 5 |
| quidem quosdam, si videbitur, transferam, et maxime | |
| ab iis, quos modo nominavi, cum inciderit, ut id apte | |
| fieri possit, ut ab Homero Ennius, Afranius a Menan- | |
| dro solet. Nec vero, ut noster Lucilius, recusabo, quo | |
| minus omnes mea legant. utinam esset ille Persius, | 10 |
| Scipio vero et Rutilius multo etiam magis, quorum ille | |
| iudicium reformidans Tarentinis ait se et Consentinis | |
| et Siculis scribere. facete is quidem, sicut alia; sed ne- | |
| que tam docti tum erant, ad quorum iudicium elabo- | |
| raret, et sunt illius scripta leviora, ut urbanitas summa | 15 |
| appareat, doctrina mediocris. ego autem quem timeam | 8.1 |
| lectorem, cum ad te ne Graecis quidem cedentem in | |
| philosophia audeam scribere? quamquam a te ipso id | |
| quidem facio provocatus gratissimo mihi libro, quem | |
| ad me de virtute misisti. | 5 |
| Sed ex eo credo quibusdam usu venire, ut abhor- | |
| reant a Latinis, quod inciderint in inculta quaedam et | |
| horrida, de malis Graecis Latine scripta deterius. qui- | |
| bus ego assentior, dum modo de isdem rebus ne Grae- | |
| cos quidem legendos putent. res vero bonas verbis | 10 |
| electis graviter ornateque dictas quis non legat? nisi | |
| qui se plane Graecum dici velit, ut a Scaevola est prae- | |
| tore salutatus Athenis Albucius. quem quidem locum | 9.1 |
| comit multa venustate et omni sale idem Lucilius, apud | |
| quem praeclare Scaevola: | |
| Graecum te, Albuci, quam Romanum atque Sabinum, | |
| municipem Ponti, Tritani, centurionum, | 5 |
| praeclarorum hominum ac primorum signiferumque, | |
| maluisti dici. Graece ergo praetor Athenis, | |
| id quod maluisti, te, cum ad me accedis, saluto: | |
| 'chaere,' inquam, 'Tite!' lictores, turma omnis cho- | |
| rusque: | 10 |
| 'chaere, Tite!' hinc hostis mi Albucius, hinc inimicus. |