| Sed iure Mucius. ego autem mirari <satis> non queo | 1.10.1 |
| unde hoc sit tam insolens domesticarum rerum fasti- | |
| dium. non est omnino hic docendi locus; sed ita sen- | |
| tio et saepe disserui, Latinam linguam non modo non | |
| inopem, ut vulgo putarent, sed locupletiorem etiam esse | 5 |
| quam Graecam. quando enim nobis, vel dicam aut ora- | |
| toribus bonis aut poëtis, postea quidem quam fuit quem | |
| imitarentur, ullus orationis vel copiosae vel elegantis | |
| ornatus defuit? | |
| Ego vero, quoniam forensibus operis, laboribus, peri- | 10 |
| culis non deseruisse mihi videor praesidium, in quo a | |
| populo Romano locatus sum, debeo profecto, quantum- | |
| cumque possum, in eo quoque elaborare, ut sint opera, | |
| studio, labore meo doctiores cives mei, nec cum istis | |
| tantopere pugnare, qui Graeca legere malint, modo le- | 15 |
| gant illa ipsa, ne simulent, et iis servire, qui vel utris- | |
| que litteris uti velint vel, si suas habent, illas non ma- | |
| gnopere desiderent. qui autem alia malunt scribi a no- | 11.1 |
| bis, aequi esse debent, quod et scripta multa sunt, sic | |
| ut plura nemini e nostris, et scribentur fortasse plura, | |
| si vita suppetet; et tamen, qui diligenter haec, quae de | |
| philosophia litteris mandamus, legere assueverit, iudi- | 5 |
| cabit nulla ad legendum his esse potiora. quid est enim | |
| in vita tantopere quaerendum quam cum omnia in phi- | |
| losophia, tum id, quod his libris quaeritur, qui sit finis, | |
| quid extremum, quid ultimum, quo sint omnia bene | |
| vivendi recteque faciendi consilia referenda, quid se- | 10 |
| quatur natura ut summum ex rebus expetendis, quid | |
| fugiat ut extremum malorum? qua de re cum sit inter | |
| doctissimos summa dissensio, quis alienum putet eius | |
| esse dignitatis, quam mihi quisque tribuat, quid in omni | |
| munere vitae optimum et verissimum sit, exquirere? | 15 |
| an, partus ancillae sitne in fructu habendus, disseretur | 12.1 |
| inter principes civitatis, P. Scaevolam M'. que Manilium, | |
| ab iisque M. Brutus dissentiet—quod et acutum genus | |
| est et ad usus civium non inutile, nosque ea scripta | |
| reliquaque eiusdem generis et legimus libenter et lege- | 5 |
| mus—, haec, quae vitam omnem continent, neglegen- | |
| tur? nam, ut sint illa vendibiliora, haec uberiora certe | |
| sunt. quamquam id quidem licebit iis existimare, qui | |
| legerint. nos autem hanc omnem quaestionem de fini- | |
| bus bonorum et malorum fere a nobis explicatam esse | 10 |
| his litteris arbitramur, in quibus, quantum potuimus, | |
| non modo quid nobis probaretur, sed etiam quid a sin- | |
| gulis philosophiae disciplinis diceretur, persecuti sumus. |