| Ut autem a facillimis ordiamur, prima veniat in me- | 1.13.1 |
| dium Epicuri ratio, quae plerisque notissima est. quam | |
| a nobis sic intelleges expositam, ut ab ipsis, qui eam | |
| disciplinam probant, non soleat accuratius explicari; | |
| verum enim invenire volumus, non tamquam adversa- | 5 |
| rium aliquem convincere. accurate autem quondam a | |
| L. Torquato, homine omni doctrina erudito, defensa est | |
| Epicuri sententia de voluptate, a meque ei responsum, | |
| cum C. Triarius, in primis gravis et doctus adolescens, | |
| ei disputationi interesset. nam cum ad me in Cumanum | 14.1 |
| salutandi causa uterque venisset, pauca primo inter nos | |
| de litteris, quarum summum erat in utroque studium, | |
| deinde Torquatus: Quoniam nacti te, inquit, sumus ali- | |
| quando otiosum, certe audiam, quid sit, quod Epicurum | 5 |
| nostrum non tu quidem oderis, ut fere faciunt, qui ab | |
| eo dissentiunt, sed certe non probes, eum quem ego | |
| arbitror unum vidisse verum maximisque erroribus ani- | |
| mos hominum liberavisse et omnia tradidisse, quae per- | |
| tinerent ad bene beateque vivendum. sed existimo te, | 10 |
| sicut nostrum Triarium, minus ab eo delectari, quod | |
| ista Platonis, Aristoteli, Theophrasti orationis ornamenta | |
| neglexerit. nam illud quidem adduci vix possum, ut | |
| ea, quae senserit ille, tibi non vera videantur. | |
| Vide, quantum, inquam, fallare, Torquate. oratio me | 15.1 |
| istius philosophi non offendit; nam et complectitur ver- | |
| bis, quod vult, et dicit plane, quod intellegam; et ta- | |
| men ego a philosopho, si afferat eloquentiam, non | |
| asperner, si non habeat, non admodum flagitem. re | 5 |
| mihi non aeque satisfacit, et quidem locis pluribus. sed | |
| quot homines, tot sententiae; falli igitur possumus. |