| Quam ob rem tandem, inquit, non satisfacit? te enim | 1.15.8 |
| iudicem aequum puto, modo quae dicat ille bene noris. | |
| Nisi mihi Phaedrum, inquam, tu mentitum aut Ze- | 16.1 |
| nonem putas, quorum utrumque audivi, cum mihi nihil | |
| sane praeter sedulitatem probarent, omnes mihi Epi- | |
| curi sententiae satis notae sunt. atque eos, quos no- | |
| minavi, cum Attico nostro frequenter audivi, cum mi- | 5 |
| raretur ille quidem utrumque, Phaedrum autem etiam | |
| amaret, cotidieque inter nos ea, quae audiebamus, con- | |
| ferebamus, neque erat umquam controversia, quid ego | |
| intellegerem, sed quid probarem. | |
| Quid igitur est? inquit; audire enim cupio, quid non | 17.1 |
| probes. | |
| Principio, inquam, in physicis, quibus maxime glo- | |
| riatur, primum totus est alienus. Democritea dicit per- | |
| pauca mutans, sed ita, ut ea, quae corrigere vult, mihi | 5 |
| quidem depravare videatur. ille atomos quas appellat, | |
| id est corpora individua propter soliditatem, censet in | |
| infinito inani, in quo nihil nec summum nec infimum | |
| nec medium nec ultimum nec extremum sit, ita ferri, | |
| ut concursionibus inter se cohaerescant, ex quo effi- | 10 |
| ciantur ea, quae sint quaeque cernantur, omnia, eum- | |
| que motum atomorum nullo a principio, sed ex aeterno | |
| tempore intellegi convenire. Epicurus autem, in quibus | 18.1 |
| sequitur Democritum, non fere labitur. quamquam utrius- | |
| que cum multa non probo, tum illud in primis, quod, | |
| cum in rerum natura duo quaerenda sint, unum, quae | |
| materia sit, ex qua quaeque res efficiatur, alterum, quae | 5 |
| vis sit, quae quidque efficiat, de materia disseruerunt, | |
| vim et causam efficiendi reliquerunt. sed hoc commune | |
| vitium, illae Epicuri propriae ruinae: censet enim eadem | |
| illa individua et solida corpora ferri deorsum suo pon- | |
| dere ad lineam, hunc naturalem esse omnium corporum | 10 |
| motum. deinde ibidem homo acutus, cum illud occur- | 19.1 |
| reret, si omnia deorsus e regione ferrentur et, ut dixi, | |
| ad lineam, numquam fore ut atomus altera alteram | |
| posset attingere itaque * * attulit rem commenticiam: de- | |
| clinare dixit atomum perpaulum, quo nihil posset fieri | 5 |
| minus; ita effici complexiones et copulationes et ad- | |
| haesiones atomorum inter se, ex quo efficeretur mun- | |
| dus omnesque partes mundi, quaeque in eo essent. | |
| Quae cum tota res <est> ficta pueriliter, tum ne efficit | |
| <quidem>, quod vult. nam et ipsa declinatio ad libi- | 10 |
| dinem fingitur—ait enim declinare atomum sine causa; | |
| quo nihil turpius physico, quam fieri quicquam sine | |
| causa dicere,—et illum motum naturalem omnium pon- | |
| derum, ut ipse constituit, e regione inferiorem locum | |
| petentium sine causa eripuit atomis nec tamen id, cuius | 15 |
| causa haec finxerat, assecutus est. nam si omnes atomi | 20.1 |
| declinabunt, nullae umquam cohaerescent, sive aliae | |
| declinabunt, aliae suo nutu recte ferentur, primum erit | |
| hoc quasi provincias atomis dare, quae recte, quae ob- | |
| lique ferantur, deinde eadem illa atomorum, in quo | 5 |
| etiam Democritus haeret, turbulenta concursio hunc | |
| mundi ornatum efficere non poterit. ne illud quidem | |
| physici, credere aliquid esse minimum, quod profecto | |
| numquam putavisset, si a Polyaeno, familiari suo, geo- | |
| metrica discere maluisset quam illum etiam ipsum de- | 10 |
| docere. sol Democrito magnus videtur, quippe homini | |
| erudito in geometriaque perfecto, huic pedalis fortasse; | |
| tantum enim esse censet, quantus videtur, vel paulo | |
| aut maiorem aut minorem. ita, quae mutat, ea corrum- | 21.1 |
| pit, quae sequitur sunt tota Democriti, atomi, inane, | |
| imagines, quae εἴδωλα nominant, quorum incursione | |
| non solum videamus, sed etiam cogitemus; infinitio | |
| ipsa, quam ἀπειρίαν vocant, tota ab illo est, tum innu- | 5 |
| merabiles mundi, qui et oriantur et intereant cotidie. | |
| quae etsi mihi nullo modo probantur, tamen Democri- | |
| tum laudatum a ceteris ab hoc, qui eum unum secutus | |
| esset, nollem vituperatum. |