| Iam in altera philosophiae parte, quae est quaerendi | 1.22.1 |
| ac disserendi, quae λογική dicitur, iste vester plane, ut | |
| mihi quidem videtur, inermis ac nudus est. tollit defi- | |
| nitiones, nihil de dividendo ac partiendo docet, non | |
| quo modo efficiatur concludaturque ratio tradit, non | 5 |
| qua via captiosa solvantur ambigua distinguantur osten- | |
| dit; iudicia rerum in sensibus ponit, quibus si semel | |
| aliquid falsi pro vero probatum sit, sublatum esse omne | |
| iudicium veri et falsi putat. | |
| Confirmat autem illud vel maxime, quod ipsa natura, | 23.1 |
| ut ait ille, sciscat et probet, id est voluptatem et dolo- | |
| rem. ad haec et quae sequamur et quae fugiamus re- | |
| fert omnia. quod quamquam Aristippi est a Cyrenai- | |
| cisque melius liberiusque defenditur, tamen eius modi | 5 |
| esse iudico, ut nihil homine videatur indignius. ad ma- | |
| iora enim quaedam nos natura genuit et conformavit, | |
| ut mihi quidem videtur. ac fieri potest, ut errem, sed | |
| ita prorsus existimo, neque eum Torquatum, qui hoc | |
| primus cognomen invenerit, aut torquem illum hosti | 10 |
| detraxisse, ut aliquam ex eo perciperet corpore volup- | |
| tatem, aut cum Latinis tertio consulatu conflixisse apud | |
| Veserim propter voluptatem; quod vero securi percus- | |
| sit filium, privavisse se etiam videtur multis volupta- | |
| tibus, cum ipsi naturae patrioque amori praetulerit ius | 15 |
| maiestatis atque imperii. quid? T. Torquatus, is qui | 24.1 |
| consul cum Cn. Octavio fuit, cum illam severitatem in | |
| eo filio adhibuit, quem in adoptionem D. Silano eman- | |
| cipaverat, ut eum Macedonum legatis accusantibus, | |
| quod pecunias praetorem in provincia cepisse arguerent, | 5 |
| causam apud se dicere iuberet reque ex utraque parte | |
| audita pronuntiaret eum non talem videri fuisse in im- | |
| perio, quales eius maiores fuissent, et in conspectum | |
| suum venire vetuit, numquid tibi videtur de voluptati- | |
| bus suis cogitavisse? | 10 |