| Sed ut omittam pericula, labores, dolorem etiam, | 1.24.11 |
| quem optimus quisque pro patria et pro suis suscipit, | |
| ut non modo nullam captet, sed etiam praetereat omnes | |
| voluptates, dolores denique quosvis suscipere malit | |
| quam deserere ullam officii partem, ad ea, quae hoc | 15 |
| non minus declarant, sed videntur leviora, veniamus. | |
| quid tibi, Torquate, quid huic Triario litterae, quid hi- | 25.1 |
| storiae cognitioque rerum, quid poëtarum evolutio, quid | |
| tanta tot versuum memoria voluptatis affert? nec mihi | |
| illud dixeris: 'Haec enim ipsa mihi sunt voluptati, et | |
| erant illa Torquatis.' Numquam hoc ita defendit Epi- | 5 |
| curus neque Metrodorus aut quisquam eorum, qui aut | |
| saperet aliquid aut ista didicisset. et quod quaeritur | |
| saepe, cur tam multi sint Epicurei, sunt aliae quoque | |
| causae, sed multitudinem haec maxime allicit, quod ita | |
| putant dici ab illo, recta et honesta quae sint, ea facere | 10 |
| ipsa per se laetitiam, id est voluptatem. homines op- | |
| timi non intellegunt totam rationem everti, si ita res se | |
| habeat. nam si concederetur, etiamsi ad corpus nihil | |
| referatur, ista sua sponte et per se esse iucunda, per | |
| se esset et virtus et cognitio rerum, quod minime ille | 15 |
| vult, expetenda. | |
| Haec igitur Epicuri non probo, inquam. De cetero | 26.1 |
| vellem equidem aut ipse doctrinis fuisset instructior— | |
| est enim, quod tibi ita videri necesse est, non satis | |
| politus iis artibus, quas qui tenent, eruditi appellantur | |
| —aut ne deterruisset alios a studiis. quamquam te | 5 |
| quidem video minime esse deterritum. | |
| Quae cum dixissem, magis ut illum provocarem | |
| quam ut ipse loquerer, tum Triarius leniter arridens: | |
| Tu quidem, inquit, totum Epicurum paene e philoso- | |
| phorum choro sustulisti. quid ei reliquisti, nisi te, quo- | 10 |
| quo modo loqueretur, intellegere, quid diceret? aliena | |
| dixit in physicis nec ea ipsa, quae tibi probarentur; si | |
| qua in iis corrigere voluit, deteriora fecit. disserendi | |
| artem nullam habuit. voluptatem cum summum bonum | |
| diceret, primum in eo ipso parum vidit, deinde hoc | 15 |
| quoque alienum; nam ante Aristippus, et ille melius. | |
| addidisti ad extremum etiam indoctum fuisse. |