| Fieri, inquam, Triari, nullo pacto potest, ut non dicas, | 1.27.1 |
| quid non probes eius, a quo dissentias. quid enim me | |
| prohiberet Epicureum esse, si probarem, quae ille di- | |
| ceret? cum praesertim illa perdiscere ludus esset. quam | |
| ob rem dissentientium inter se reprehensiones non sunt | 5 |
| vituperandae, maledicta, contumeliae, tum iracundiae, | |
| contentiones concertationesque in disputando pertinaces | |
| indignae philosophia mihi videri solent. | |
| Tum Torquatus: Prorsus, inquit, assentior; neque | 28.1 |
| enim disputari sine reprehensione nec cum iracundia | |
| aut pertinacia recte disputari potest. sed ad haec, nisi | |
| molestum est, habeo quae velim. | |
| An me, inquam, nisi te audire vellem, censes haec | 5 |
| dicturum fuisse? | |
| Utrum igitur percurri omnem Epicuri disciplinam | |
| placet an de una voluptate quaeri, de qua omne cer- | |
| tamen est? | |
| Tuo vero id quidem, inquam, arbitratu. | 10 |
| Sic faciam igitur, inquit: unam rem explicabo, eam- | |
| que maximam, de physicis alias, et quidem tibi et de- | |
| clinationem istam atomorum et magnitudinem solis pro- | |
| babo et Democriti errata ab Epicuro reprehensa et cor- | |
| recta permulta. nunc dicam de voluptate, nihil scilicet | 15 |
| novi, ea tamen, quae te ipsum probaturum esse con- | |
| fidam. | |
| Certe, inquam, pertinax non ero tibique, si mihi pro- | 29.1 |
| babis ea, quae dices, libenter assentiar. | |
| Probabo, inquit, modo ista sis aequitate, quam osten- | |
| dis. sed uti oratione perpetua malo quam interrogare | |
| aut interrogari. | 5 |