| Ut placet, inquam. | 1.29.6 |
| Tum dicere exorsus est. Primum igitur, inquit, sic | |
| agam, ut ipsi auctori huius disciplinae placet: consti- | |
| tuam, quid et quale sit id, de quo quaerimus, non quo | |
| ignorare vos arbitrer, sed ut ratione et via procedat | 10 |
| oratio. quaerimus igitur, quid sit extremum et ultimum | |
| bonorum, quod omnium philosophorum sententia tale | |
| debet esse, ut ad id omnia referri oporteat, ipsum | |
| autem nusquam. hoc Epicurus in voluptate ponit, | |
| quod summum bonum esse vult, summumque malum | 15 |
| dolorem, idque instituit docere sic: omne animal, si- | 30.1 |
| mul atque natum sit, voluptatem appetere eaque gau- | |
| dere ut summo bono, dolorem aspernari ut summum | |
| malum et, quantum possit, a se repellere, idque facere | |
| nondum depravatum ipsa natura incorrupte atque in- | 5 |
| tegre iudicante. itaque negat opus esse ratione neque | |
| disputatione, quam ob rem voluptas expetenda, fugien- | |
| dus dolor sit. sentiri haec putat, ut calere ignem, ni- | |
| vem esse albam, dulce mel. quorum nihil oportere ex- | |
| quisitis rationibus confirmare, tantum satis esse admo- | 10 |
| nere. interesse enim inter argumentum conclusionem- | |
| que rationis et inter mediocrem animadversionem atque | |
| admonitionem. altera occulta quaedam et quasi invo- | |
| luta aperiri, altera prompta et aperta iudicari. etenim | |
| quoniam detractis de homine sensibus reliqui nihil est, | 15 |
| necesse est quid aut ad naturam aut contra sit a na- | |
| tura ipsa iudicari. ea quid percipit aut quid iudicat, | |
| quo aut petat aut fugiat aliquid, praeter voluptatem et | |
| dolorem? Sunt autem quidam e nostris, qui haec sub- | 31.1 |
| tilius velint tradere et negent satis esse quid bonum | |
| sit aut quid malum sensu iudicari, sed animo etiam ac | |
| ratione intellegi posse et voluptatem ipsam per se esse | |
| expetendam et dolorem ipsum per se esse fugiendum. | 5 |
| itaque aiunt hanc quasi naturalem atque insitam in ani- | |
| mis nostris inesse notionem, ut alterum esse appeten- | |
| dum, alterum aspernandum sentiamus. Alii autem, qui- | |
| bus ego assentior, cum a philosophis compluribus per- | |
| multa dicantur, cur nec voluptas in bonis sit numeranda | 10 |
| nec in malis dolor, non existimant oportere nimium nos | |
| causae confidere, sed et argumentandum et accurate | |
| disserendum et rationibus conquisitis de voluptate et | |
| dolore disputandum putant. |