| Hanc ego cum teneam sententiam, quid est cur ve- | 1.34.1 |
| rear, ne ad eam non possim accommodare Torquatos | |
| nostros? quos tu paulo ante cum memoriter, tum etiam | |
| erga nos amice et benivole collegisti, nec me tamen | |
| laudandis maioribus meis corrupisti nec segniorem ad | 5 |
| respondendum reddidisti. quorum facta quem ad mo- | |
| dum, quaeso, interpretaris? sicine eos censes aut in | |
| armatum hostem impetum fecisse aut in liberos atque | |
| in sanguinem suum tam crudelis fuisse, nihil ut de utili- | |
| tatibus, nihil ut de commodis suis cogitarent? at id ne | 10 |
| ferae quidem faciunt, ut ita ruant itaque turbent, ut | |
| earum motus et impetus quo pertineant non intellega- | |
| mus, tu tam egregios viros censes tantas res gessisse | |
| sine causa? quae fuerit causa, mox videro; interea hoc | 35.1 |
| tenebo, si ob aliquam causam ista, quae sine dubio | |
| praeclara sunt, fecerint, virtutem iis per se ipsam cau- | |
| sam non fuisse.—Torquem detraxit hosti.—Et qui- | |
| dem se texit, ne interiret.—At magnum periculum | 5 |
| adiit.—In oculis quidem exercitus.—Quid ex eo est | |
| consecutus?—Laudem et caritatem, quae sunt vitae | |
| sine metu degendae praesidia firmissima.—Filium | |
| morte multavit.—Si sine causa, nollem me ab eo or- | |
| tum, tam inportuno tamque crudeli; sin, ut dolore suo | 10 |
| sanciret militaris imperii disciplinam exercitumque in | |
| gravissimo bello animadversionis metu contineret, sa- | |
| luti prospexit civium, qua intellegebat contineri suam. | |
| atque haec ratio late patet. in quo enim maxime con- | 36.1 |
| suevit iactare vestra se oratio, tua praesertim, qui stu- | |
| diose antiqua persequeris, claris et fortibus viris com- | |
| memorandis eorumque factis non emolumento aliquo, | |
| sed ipsius honestatis decore laudandis, id totum ever- | 5 |
| titur eo delectu rerum, quem modo dixi, constituto, ut | |
| aut voluptates omittantur maiorum voluptatum adipi- | |
| scendarum causa aut dolores suscipiantur maiorum do- | |
| lorum effugiendorum gratia. |