| Sed de clarorum hominum factis illustribus et glorio- | 1.37.1 |
| sis satis hoc loco dictum sit. erit enim iam de omnium | |
| virtutum cursu ad voluptatem proprius disserendi locus. | |
| nunc autem explicabo, voluptas ipsa quae qualisque | |
| sit, ut tollatur error omnis imperitorum intellegaturque | 5 |
| ea, quae voluptaria, delicata, mollis habeatur disciplina, | |
| quam gravis, quam continens, quam severa sit. Non | |
| enim hanc solam sequimur, quae suavitate aliqua na- | |
| turam ipsam movet et cum iucunditate quadam perci- | |
| pitur sensibus, sed maximam voluptatem illam habemus, | 10 |
| quae percipitur omni dolore detracto. nam quoniam, | |
| cum privamur dolore, ipsa liberatione et vacuitate om- | |
| nis molestiae gaudemus, omne autem id, quo gaude- | |
| mus, voluptas est, ut omne, quo offendimur, dolor, do- | |
| loris omnis privatio recte nominata est voluptas. ut | 15 |
| enim, cum cibo et potione fames sitisque depulsa est, | |
| ipsa detractio molestiae consecutionem affert volupta- | |
| tis, sic in omni re doloris amotio successionem efficit | |
| voluptatis. itaque non placuit Epicuro medium esse | 38.1 |
| quiddam inter dolorem et voluptatem; illud enim ip- | |
| sum, quod quibusdam medium videretur, cum omni | |
| dolore careret, non modo voluptatem esse, verum etiam | |
| summam voluptatem. quisquis enim sentit, quem ad | 5 |
| modum sit affectus, eum necesse est aut in voluptate | |
| esse aut in dolore. omnis autem privatione doloris | |
| putat Epicurus terminari summam voluptatem, ut postea | |
| variari voluptas distinguique possit, augeri amplificari- | |
| que non possit. At etiam Athenis, ut e patre audiebam | 39.1 |
| facete et urbane Stoicos irridente, statua est in Cera- | |
| mico Chrysippi sedentis porrecta manu, quae manus | |
| significet illum in hac esse rogatiuncula delectatum: | |
| 'Numquidnam manus tua sic affecta, quem ad modum | 5 |
| affecta nunc est, desiderat?'—Nihil sane.—'At, si | |
| voluptas esset bonum, desideraret.'—Ita credo.— | |
| 'Non est igitur voluptas bonum.' Hoc ne statuam qui- | |
| dem dicturam pater aiebat, si loqui posset. conclusum | |
| est enim contra Cyrenaicos satis acute, nihil ad Epicu- | 10 |
| rum. nam si ea sola voluptas esset, quae quasi titil- | |
| laret sensus, ut ita dicam, et ad eos cum suavitate af- | |
| flueret et illaberetur, nec manus esse contenta posset nec | |
| ulla pars vacuitate doloris sine iucundo motu vo- | |
| luptatis. sin autem summa voluptas est, ut Epicuro | 15 |
| placet, nihil dolere, primum tibi recte, Chrysippe, con- | |
| cessum est nihil desiderare manum, cum ita esset af- | |
| fecta, secundum non recte, si voluptas esset bonum, | |
| fuisse desideraturam. idcirco enim non desideraret, | |
| quia, quod dolore caret, id in voluptate est. | 20 |