| Extremum autem esse bonorum voluptatem ex hoc | 1.40.1 |
| facillime perspici potest: Constituamus aliquem magnis, | |
| multis, perpetuis fruentem et animo et corpore volupta- | |
| tibus nullo dolore nec impediente nec inpendente, quem | |
| tandem hoc statu praestabiliorem aut magis expeten- | 5 |
| dum possimus dicere? inesse enim necesse est in eo, | |
| qui ita sit affectus, et firmitatem animi nec mortem nec | |
| dolorem timentis, quod mors sensu careat, dolor in | |
| longinquitate levis, in gravitate brevis soleat esse, ut | |
| eius magnitudinem celeritas, diuturnitatem allevatio con- | 10 |
| soletur. ad ea cum accedit, ut neque divinum numen | 41.1 |
| horreat nec praeteritas voluptates effluere patiatur | |
| earumque assidua recordatione laetetur, quid est, quod | |
| huc possit, quod melius sit, accedere? Statue contra | |
| aliquem confectum tantis animi corporisque doloribus, | 5 |
| quanti in hominem maximi cadere possunt, nulla spe | |
| proposita fore levius aliquando, nulla praeterea neque | |
| praesenti nec expectata voluptate, quid eo miserius | |
| dici aut fingi potest? quodsi vita doloribus referta | |
| maxime fugienda est, summum profecto malum est vi- | 10 |
| vere cum dolore, cui sententiae consentaneum est ulti- | |
| mum esse bonorum cum voluptate vivere. nec enim | |
| habet nostra mens quicquam, ubi consistat tamquam | |
| in extremo, omnesque et metus et aegritudines ad do- | |
| lorem referuntur, nec praeterea est res ulla, quae sua | 15 |
| natura aut sollicitare possit aut angere. Praeterea et | 42.1 |
| appetendi et refugiendi et omnino rerum gerendarum | |
| initia proficiscuntur aut a voluptate aut a dolore. quod | |
| cum ita sit, perspicuum est omnis rectas res atque | |
| laudabilis eo referri, ut cum voluptate vivatur. quoniam | 5 |
| autem id est vel summum bonorum vel ultimum vel | |
| extremum—quod Graeci τέλος nominant—, quod | |
| ipsum nullam ad aliam rem, ad id autem res referuntur | |
| omnes, fatendum est summum esse bonum iucunde | |
| vivere. | 10 |