| Id qui in una virtute ponunt et splendore nominis | 1.42.11 |
| capti quid natura postulet non intellegunt, errore maxi- | |
| mo, si Epicurum audire voluerint, liberabuntur. istae | |
| enim vestrae eximiae pulchraeque virtutes nisi volup- | |
| tatem efficerent, quis eas aut laudabilis aut expetendas | 15 |
| arbitraretur? ut enim medicorum scientiam non ipsius | |
| artis, sed bonae valetudinis causa probamus, et guber- | |
| natoris ars, quia bene navigandi rationem habet, utili- | |
| tate, non arte laudatur, sic sapientia, quae ars vivendi | |
| putanda est, non expeteretur, si nihil efficeret; nunc | 20 |
| expetitur, quod est tamquam artifex conquirendae et | |
| comparandae voluptatis—quam autem ego dicam | 43.1 |
| voluptatem, iam videtis, ne invidia verbi labefactetur | |
| oratio mea—. nam cum ignoratione rerum bonarum | |
| et malarum maxime hominum vita vexetur, ob eum- | |
| que errorem et voluptatibus maximis saepe priventur | 5 |
| et durissimis animi doloribus torqueantur, sapientia est | |
| adhibenda, quae et terroribus cupiditatibusque detractis | |
| et omnium falsarum opinionum temeritate derepta cer- | |
| tissimam se nobis ducem praebeat ad voluptatem. sa- | |
| pientia enim est una, quae maestitiam pellat ex animis, | 10 |
| quae nos exhorrescere metu non sinat. qua praecep- | |
| trice in tranquillitate vivi potest omnium cupiditatum | |
| ardore restincto. cupiditates enim sunt insatiabiles, | |
| quae non modo singulos homines, sed universas fami- | |
| lias evertunt, totam etiam labefactant saepe rem publi- | 15 |
| cam. ex cupiditatibus odia, discidia, discordiae, sedi- | 44.1 |
| tiones, bella nascuntur, nec eae se foris solum iactant | |
| nec tantum in alios caeco impetu incurrunt, sed intus | |
| etiam in animis inclusae inter se dissident atque dis- | |
| cordant, ex quo vitam amarissimam necesse est effici, | 5 |
| ut sapiens solum amputata circumcisaque inanitate omni | |
| et errore naturae finibus contentus sine aegritudine pos- | |
| sit et sine metu vivere. quae est enim aut utilior aut | 45.1 |
| ad bene vivendum aptior partitio quam illa, qua est | |
| usus Epicurus? qui unum genus posuit earum cupidi- | |
| tatum, quae essent et naturales et necessariae, alterum, | |
| quae naturales essent nec tamen necessariae, tertium, | 5 |
| quae nec naturales nec necessariae. quarum ea ratio | |
| est, ut necessariae nec opera multa nec impensa ex- | |
| pleantur; ne naturales quidem multa desiderant, prop- | |
| terea quod ipsa natura divitias, quibus contenta sit, et | |
| parabilis et terminatas habet; inanium autem cupidi- | 10 |
| tatum nec modus ullus nec finis inveniri potest. quodsi | 46.1 |
| vitam omnem perturbari videmus errore et inscientia, | |
| sapientiamque esse solam, quae nos a libidinum im- | |
| petu et a formidinum terrore vindicet et ipsius fortunae | |
| modice ferre doceat iniurias et omnis monstret vias, | 5 |
| quae ad quietem et ad tranquillitatem ferant, quid est | |
| cur dubitemus dicere et sapientiam propter voluptates | |
| expetendam et insipientiam propter molestias esse fu- | |
| giendam? |