| Eademque ratione ne temperantiam quidem propter | 1.47.1 |
| se expetendam esse dicemus, sed quia pacem animis | |
| afferat et eos quasi concordia quadam placet ac leniat. | |
| temperantia est enim, quae in rebus aut expetendis aut | |
| fugiendis ut rationem sequamur monet. nec enim satis | 5 |
| est iudicare quid faciendum non faciendumve sit, sed | |
| stare etiam oportet in eo, quod sit iudicatum. plerique | |
| autem, quod tenere atque servare id, quod ipsi statue- | |
| runt, non possunt, victi et debilitati obiecta specie vo- | |
| luptatis tradunt se libidinibus constringendos nec quid | 10 |
| eventurum sit provident ob eamque causam propter | |
| voluptatem et parvam et non necessariam et quae vel | |
| aliter pararetur et qua etiam carere possent sine dolore | |
| tum in morbos gravis, tum in damna, tum in dedecora | |
| incurrunt, saepe etiam legum iudiciorumque poenis | 15 |
| obligantur. Qui autem ita frui volunt voluptatibus, ut | 48.1 |
| nulli propter eas consequantur dolores, et qui suum | |
| iudicium retinent, ne voluptate victi faciant id, quod | |
| sentiant non esse faciendum, ii voluptatem maximam | |
| adipiscuntur praetermittenda voluptate. idem etiam | 5 |
| dolorem saepe perpetiuntur, ne, si id non faciant, inci- | |
| dant in maiorem. ex quo intellegitur nec intemperan- | |
| tiam propter se esse fugiendam temperantiamque ex- | |
| petendam, non quia voluptates fugiat, sed quia maiores | |
| consequatur. | 10 |
| Eadem fortitudinis ratio reperietur. nam neque la- | 49.1 |
| borum perfunctio neque perpessio dolorum per se ipsa | |
| allicit nec patientia nec assiduitas nec vigiliae nec ea | |
| ipsa, quae laudatur, industria, ne fortitudo quidem, sed | |
| ista sequimur, ut sine cura metuque vivamus animum- | 5 |
| que et corpus, quantum efficere possimus, molestia libe- | |
| remus. ut enim mortis metu omnis quietae vitae status | |
| perturbatur, et ut succumbere doloribus eosque humili | |
| animo inbecilloque ferre miserum est, ob eamque de- | |
| bilitatem animi multi parentes, multi amicos, non nulli | 10 |
| patriam, plerique autem se ipsos penitus perdiderunt, | |
| sic robustus animus et excelsus omni est liber cura et | |
| angore, cum et mortem contemnit, qua qui affecti sunt | |
| in eadem causa sunt, qua ante quam nati, et ad dolo- | |
| res ita paratus est, ut meminerit maximos morte finiri, | 15 |
| parvos multa habere intervalla requietis, mediocrium | |
| nos esse dominos, ut, si tolerabiles sint, feramus, si | |
| minus, animo aequo e vita, cum ea non placeat, tam- | |
| quam e theatro exeamus. quibus rebus intellegitur nec | |
| timiditatem ignaviamque vituperari nec fortitudinem | 20 |
| patientiamque laudari suo nomine, sed illas reici, quia | |
| dolorem pariant, has optari, quia voluptatem. |