| Iustitia restat, ut de omni virtute sit dictum. sed si- | 1.50.1 |
| milia fere dici possunt. ut enim sapientiam, temperan- | |
| tiam, fortitudinem copulatas esse docui cum voluptate, | |
| ut ab ea nullo modo nec divelli nec distrahi possint, | |
| sic de iustitia iudicandum est, quae non modo num- | 5 |
| quam nocet cuiquam, sed contra semper afficit cum vi | |
| sua atque natura, quod tranquillat animos, tum spe | |
| nihil earum rerum defuturum, quas natura non depra- | |
| vata desiderat. <Et> quem ad modum temeritas et li- | |
| bido et ignavia semper animum excruciant et semper | 10 |
| sollicitant turbulentaeque sunt, sic <inprobitas si> cuius | |
| in mente consedit, hoc ipso, quod adest, turbulenta est; | |
| si vero molita quippiam est, quamvis occulte fecerit, | |
| numquam tamen id confidet fore semper occultum. | |
| plerumque improborum facta primo suspicio insequitur, | 15 |
| dein sermo atque fama, tum accusator, tum iudex; multi | |
| etiam, ut te consule, ipsi se indicaverunt. quodsi qui | 51.1 |
| satis sibi contra hominum conscientiam saepti esse et | |
| muniti videntur, deorum tamen horrent easque ipsas | |
| sollicitudines, quibus eorum animi noctesque diesque | |
| exeduntur, a diis inmortalibus supplicii causa impor- | 5 |
| tari putant. quae autem tanta ex improbis factis ad | |
| minuendas vitae molestias accessio potest fieri, quanta | |
| ad augendas, cum conscientia factorum, tum poena le- | |
| gum odioque civium? et tamen in quibusdam neque | |
| pecuniae modus est neque honoris neque imperii nec | 10 |
| libidinum nec epularum nec reliquarum cupiditatum, | |
| quas nulla praeda umquam improbe parta minuit, <sed> | |
| potius inflammat, ut coërcendi magis quam dedocendi | |
| esse videantur. Invitat igitur vera ratio bene sanos ad | 52.1 |
| iustitiam, aequitatem, fidem, neque homini infanti aut | |
| inpotenti iniuste facta conducunt, qui nec facile efficere | |
| possit, quod conetur, nec optinere, si effecerit, et opes | |
| vel fortunae vel ingenii liberalitati magis conveniunt, | 5 |
| qua qui utuntur, benivolentiam sibi conciliant et, quod | |
| aptissimum est ad quiete vivendum, caritatem, praeser- | |
| tim cum omnino nulla sit causa peccandi. quae enim | 53.1 |
| cupiditates a natura proficiscuntur, facile explentur sine | |
| ulla iniuria, quae autem inanes sunt, iis parendum non | |
| est. nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in | |
| ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolu- | 5 |
| menti, quae pariuntur iniuria. Itaque ne iustitiam qui- | |
| dem recte quis dixerit per se ipsam optabilem, sed quia | |
| iucunditatis vel plurimum afferat. nam diligi et carum | |
| esse iucundum est propterea, quia tutiorem vitam et | |
| voluptatem pleniorem efficit. itaque non ob ea solum | 10 |
| incommoda, quae eveniunt inprobis, fugiendam inpro- | |
| bitatem putamus, sed multo etiam magis, quod, cuius | |
| in animo versatur, numquam sinit eum respirare, num- | |
| quam adquiescere. |