| Quodsi ne ipsarum quidem virtutum laus, in qua | 1.54.1 |
| maxime ceterorum philosophorum exultat oratio, repe- | |
| rire exitum potest, nisi derigatur ad voluptatem, volup- | |
| tas autem est sola, quae nos vocet ad se et alliciat | |
| suapte natura, non potest esse dubium, quin id sit | 5 |
| summum atque extremum bonorum omnium, beateque | |
| vivere nihil aliud sit nisi cum voluptate vivere. | |
| Huic certae stabilique sententiae quae sint coniuncta | 55.1 |
| explicabo brevi. nullus in ipsis error est finibus bono- | |
| rum et malorum, id est in voluptate aut in dolore, sed | |
| in his rebus peccant, cum e quibus haec efficiantur | |
| ignorant. animi autem voluptates et dolores nasci fa- | 5 |
| temur e corporis voluptatibus et doloribus—itaque | |
| concedo, quod modo dicebas, cadere causa, si qui e | |
| nostris aliter existimant, quos quidem video esse mul- | |
| tos, sed imperitos—, quamquam autem et laetitiam | |
| nobis voluptas animi et molestiam dolor afferat, eorum | 10 |
| tamen utrumque et ortum esse e corpore et ad corpus | |
| referri, nec ob eam causam non multo maiores esse et | |
| voluptates et dolores animi quam corporis. nam cor- | |
| pore nihil nisi praesens et quod adest sentire possumus, | |
| animo autem et praeterita et futura. ut enim aeque | 15 |
| doleamus animo, cum corpore dolemus, fieri tamen | |
| permagna accessio potest, si aliquod aeternum et infi- | |
| nitum impendere malum nobis opinemur. quod idem | |
| licet transferre in voluptatem, ut ea maior sit, si nihil | |
| tale metuamus. Iam illud quidem perspicuum est, maxi- | 56.1 |
| mam animi aut voluptatem aut molestiam plus aut ad | |
| beatam aut ad miseram vitam afferre momenti quam | |
| eorum utrumvis, si aeque diu sit in corpore. Non pla- | |
| cet autem detracta voluptate aegritudinem statim con- | 5 |
| sequi, nisi in voluptatis locum dolor forte successerit, | |
| at contra gaudere nosmet omittendis doloribus, etiamsi | |
| voluptas ea, quae sensum moveat, nulla successerit, | |
| eoque intellegi potest quanta voluptas sit non dolere. | |
| Sed ut iis bonis erigimur, quae expectamus, sic laeta- | 57.1 |
| mur iis, quae recordamur. stulti autem malorum me- | |
| moria torquentur, sapientes bona praeterita grata recor- | |
| datione renovata delectant. est autem situm in nobis | |
| ut et adversa quasi perpetua oblivione obruamus et | 5 |
| secunda iucunde ac suaviter meminerimus. sed cum | |
| ea, quae praeterierunt, acri animo et attento intuemur, | |
| tum fit ut aegritudo sequatur, si illa mala sint, laetitia, | |
| si bona. |