| O praeclaram beate vivendi et apertam et simplicem | 1.57.10 |
| et directam viam! cum enim certe nihil homini possit | |
| melius esse quam vacare omni dolore et molestia per- | |
| fruique maximis et animi et corporis voluptatibus, vi- | |
| detisne quam nihil praetermittatur quod vitam adiuvet, | |
| quo facilius id, quod propositum est, summum bonum | 15 |
| consequamur? clamat Epicurus, is quem vos nimis | |
| voluptatibus esse deditum dicitis, non posse iucunde | |
| vivi, nisi sapienter, honeste iusteque vivatur, nec sa- | |
| pienter, honeste, iuste, nisi iucunde. neque enim civitas | 58.1 |
| in seditione beata esse potest nec in discordia domi- | |
| norum domus; quo minus animus a se ipse dissidens | |
| secumque discordans gustare partem ullam liquidae | |
| voluptatis et liberae potest. atqui pugnantibus et con- | 5 |
| trariis studiis consiliisque semper utens nihil quieti vi- | |
| dere, nihil tranquilli potest. | |
| Quodsi corporis gravioribus morbis vitae iucunditas | 59.1 |
| impeditur, quanto magis animi morbis impediri necesse | |
| est! animi autem morbi sunt cupiditates inmensae et | |
| inanes divitiarum, gloriae, dominationis, libidinosarum | |
| etiam voluptatum. accedunt aegritudines, molestiae, | 5 |
| maerores, qui exedunt animos conficiuntque curis ho- | |
| minum non intellegentium nihil dolendum esse animo, | |
| quod sit a dolore corporis praesenti futurove seiunctum. | |
| nec vero quisquam stultus non horum morborum aliquo | |
| laborat, nemo igitur est non miser. accedit etiam mors, | 60.1 |
| quae quasi saxum Tantalo semper impendet, tum super- | |
| stitio, qua qui est imbutus quietus esse numquam pot- | |
| est. praeterea bona praeterita non meminerunt, prae- | |
| sentibus non fruuntur, futura modo expectant, quae | 5 |
| quia certa esse non possunt, conficiuntur et angore et | |
| metu maximeque cruciantur, cum sero sentiunt frustra | |
| se aut pecuniae studuisse aut imperiis aut opibus aut | |
| gloriae. nullas enim consequuntur voluptates, quarum | |
| potiendi spe inflammati multos labores magnosque sus- | 10 |
| ceperant. ecce autem alii minuti et angusti aut omnia | 61.1 |
| semper desperantes aut malivoli, invidi, difficiles, luci- | |
| fugi, maledici, monstruosi, alii autem etiam amatoriis | |
| levitatibus dediti, alii petulantes, alii audaces, protervi, | |
| idem intemperantes et ignavi, numquam in sententia | 5 |
| permanentes, quas ob causas in eorum vita nulla est | |
| intercapedo molestiae. igitur neque stultorum quisquam | |
| beatus neque sapientium non beatus. Multoque hoc melius | |
| nos veriusque quam Stoici. illi enim negant esse bonum | |
| quicquam nisi nescio quam illam umbram, quod appellant | 10 |
| honestum non tam solido quam splendido nomine, virtu- | |
| tem autem nixam hoc honesto nullam requirere volup- | |
| tatem atque ad beate vivendum se ipsa esse contentam. |