| Sed possunt haec quadam ratione dici non modo | 1.62.1 |
| non repugnantibus, verum etiam approbantibus nobis. | |
| sic enim ab Epicuro sapiens semper beatus inducitur: | |
| finitas habet cupiditates, neglegit mortem, de diis in- | |
| mortalibus sine ullo metu vera sentit, non dubitat, si | 5 |
| ita melius sit, migrare de vita. his rebus instructus | |
| semper est in voluptate. neque enim tempus est ullum, | |
| quo non plus voluptatum habeat quam dolorum. nam | |
| et praeterita grate meminit et praesentibus ita potitur, | |
| ut animadvertat quanta sint ea quamque iucunda, ne- | 10 |
| que pendet ex futuris, sed expectat illa, fruitur prae- | |
| sentibus ab iisque vitiis, quae paulo ante collegi, abest | |
| plurimum et, cum stultorum vitam cum sua comparat, | |
| magna afficitur voluptate. dolores autem si qui incur- | |
| runt, numquam vim tantam habent, ut non plus habeat | 15 |
| sapiens, quod gaudeat, quam quod angatur. optime | 63.1 |
| vero Epicurus, quod exiguam dixit fortunam intervenire | |
| sapienti maximasque ab eo et gravissimas res consilio | |
| ipsius et ratione administrari neque maiorem volupta- | |
| tem ex infinito tempore aetatis percipi posse, quam ex | 5 |
| hoc percipiatur, quod videamus esse finitum. In dia- | |
| lectica autem vestra nullam existimavit esse nec ad | |
| melius vivendum nec ad commodius disserendum viam. | |
| In physicis plurimum posuit. ea scientia et verborum | |
| vis et natura orationis et consequentium repugnantiumve | 10 |
| ratio potest perspici. omnium autem rerum natura co- | |
| gnita levamur superstitione, liberamur mortis metu, non | |
| conturbamur ignoratione rerum, e qua ipsa horribiles | |
| existunt saepe formidines. denique etiam morati me- | |
| lius erimus, cum didicerimus quid natura desideret. tum | 15 |
| vero, si stabilem scientiam rerum tenebimus, servata | |
| illa, quae quasi delapsa de caelo est ad cognitionem | |
| omnium, regula, ad quam omnia iudicia rerum diri- | |
| gentur, numquam ullius oratione victi sententia desiste- | |
| mus. nisi autem rerum natura perspecta erit, nullo modo | 64.1 |
| poterimus sensuum iudicia defendere. quicquid porro | |
| animo cernimus, id omne oritur a sensibus; qui si om- | |
| nes veri erunt, ut Epicuri ratio docet, tum denique pot- | |
| erit aliquid cognosci et percipi. quos qui tollunt et | 5 |
| nihil posse percipi dicunt, ii remotis sensibus ne id ip- | |
| sum quidem expedire possunt, quod disserunt. prae- | |
| terea sublata cognitione et scientia tollitur omnis ratio | |
| et vitae degendae et rerum gerendarum. sic e physicis | |
| et fortitudo sumitur contra mortis timorem et constan- | 10 |
| tia contra metum religionis et sedatio animi omnium | |
| rerum occultarum ignoratione sublata et moderatio na- | |
| tura cupiditatum generibusque earum explicatis, et, ut | |
| modo docui, cognitionis regula et iudicio ab eadem | |
| illa constituto veri a falso distinctio traditur. | 15 |