| Restat locus huic disputationi vel maxime necessarius | 1.65.1 |
| de amicitia, quam, si voluptas summum sit bonum, af- | |
| firmatis nullam omnino fore. de qua Epicurus quidem | |
| ita dicit, omnium rerum, quas ad beate vivendum sa- | |
| pientia comparaverit, nihil esse maius amicitia, nihil | 5 |
| uberius, nihil iucundius. nec vero hoc oratione solum, | |
| sed multo magis vita et factis et moribus comprobavit. | |
| quod quam magnum sit fictae veterum fabulae decla- | |
| rant, in quibus tam multis tamque variis ab ultima | |
| antiquitate repetitis tria vix amicorum paria reperiun- | 10 |
| tur, ut ad Orestem pervenias profectus a Theseo. at vero | |
| Epicurus una in domo, et ea quidem angusta, quam ma- | |
| gnos quantaque amoris conspiratione consentientis tenuit | |
| amicorum greges! quod fit etiam nunc ab Epicureis. sed | |
| ad rem redeamus; de hominibus dici non necesse est. | 15 |
| Tribus igitur modis video esse a nostris de amicitia | 66.1 |
| disputatum. alii cum eas voluptates, quae ad amicos | |
| pertinerent, negarent esse per se ipsas tam expetendas, | |
| quam nostras expeteremus, quo loco videtur quibusdam | |
| stabilitas amicitiae vacillare, tuentur tamen eum locum | 5 |
| seque facile, ut mihi videtur, expediunt. ut enim vir- | |
| tutes, de quibus ante dictum est, sic amicitiam negant | |
| posse a voluptate discedere. nam cum solitudo et vita | |
| sine amicis insidiarum et metus plena sit, ratio ipsa | |
| monet amicitias comparare, quibus partis confirmatur | 10 |
| animus et a spe pariendarum voluptatum seiungi non | |
| potest. atque ut odia, invidiae, despicationes adver- | 67.1 |
| santur voluptatibus, sic amicitiae non modo fautrices | |
| fidelissimae, sed etiam effectrices sunt voluptatum tam | |
| amicis quam sibi, quibus non solum praesentibus fru- | |
| untur, sed etiam spe eriguntur consequentis ac posteri | 5 |
| temporis. quod quia nullo modo sine amicitia firmam | |
| et perpetuam iucunditatem vitae tenere possumus ne- | |
| que vero ipsam amicitiam tueri, nisi aeque amicos et | |
| nosmet ipsos diligamus, idcirco et hoc ipsum efficitur | |
| in amicitia, et amicitia cum voluptate conectitur. nam | 10 |
| et laetamur amicorum laetitia aeque atque nostra et | |
| pariter dolemus angoribus. quocirca eodem modo sa- | 68.1 |
| piens erit affectus erga amicum, quo in se ipsum, quos- | |
| que labores propter suam voluptatem susciperet, eosdem | |
| suscipiet propter amici voluptatem. quaeque de vir- | |
| tutibus dicta sunt, quem ad modum eae semper volup- | 5 |
| tatibus inhaererent, eadem de amicitia dicenda sunt. | |
| praeclare enim Epicurus his paene verbis: 'Eadem', in- | |
| quit, 'scientia confirmavit animum, ne quod aut sempi- | |
| ternum aut diuturnum timeret malum, quae perspexit | |
| in hoc ipso vitae spatio amicitiae praesidium esse fir- | 10 |
| missimum.' |