| Sunt autem quidam Epicurei timidiores paulo contra | 1.69.1 |
| vestra convicia, sed tamen satis acuti, qui verentur ne, | |
| si amicitiam propter nostram voluptatem expetendam | |
| putemus, tota amicitia quasi claudicare videatur. ita- | |
| que primos congressus copulationesque et consuetudi- | 5 |
| num instituendarum voluntates fieri propter voluptatem; | |
| cum autem usus progrediens familiaritatem effecerit, | |
| tum amorem efflorescere tantum, ut, etiamsi nulla sit | |
| utilitas ex amicitia, tamen ipsi amici propter se ipsos | |
| amentur. etenim si loca, si fana, si urbes, si gymnasia, | 10 |
| si campum, si canes, si equos, si ludicra exercendi aut | |
| venandi consuetudine adamare solemus, quanto id in | |
| hominum consuetudine facilius fieri poterit et iustius? | |
| Sunt autem, qui dicant foedus esse quoddam sa- | 70.1 |
| pientium, ut ne minus amicos quam se ipsos diligant. | |
| quod et posse fieri intellegimus et saepe etiam vide- | |
| mus, et perspicuum est nihil ad iucunde vivendum re- | |
| periri posse, quod coniunctione tali sit aptius. | 5 |
| Quibus ex omnibus iudicari potest non modo non | |
| impediri rationem amicitiae, si summum bonum in vo- | |
| luptate ponatur, sed sine hoc institutionem omnino | |
| amicitiae non posse reperiri. | |
| Quapropter si ea, quae dixi, sole ipso illustriora et | 71.1 |
| clariora sunt, si omnia dixi hausta e fonte naturae, si | |
| tota oratio nostra omnem sibi fidem sensibus confir- | |
| mat, id est incorruptis atque integris testibus, si infan- | |
| tes pueri, mutae etiam bestiae paene loquuntur magistra | 5 |
| ac duce natura nihil esse prosperum nisi voluptatem, | |
| nihil asperum nisi dolorem, de quibus neque depravate | |
| iudicant neque corrupte, nonne ei maximam gratiam | |
| habere debemus, qui hac exaudita quasi voce naturae | |
| sic eam firme graviterque comprehenderit, ut omnes | 10 |
| bene sanos in viam placatae, tranquillae, quietae, beatae | |
| vitae deduceret? Qui quod tibi parum videtur eruditus, | |
| ea causa est, quod nullam eruditionem esse duxit, nisi | |
| quae beatae vitae disciplinam iuvaret. an ille tempus | 72.1 |
| aut in poëtis evolvendis, ut ego et Triarius te hortatore | |
| facimus, consumeret, in quibus nulla solida utilitas | |
| omnisque puerilis est delectatio, aut se, ut Plato, in | |
| musicis, geometria, numeris, astris contereret, quae et | 5 |
| a falsis initiis profecta vera esse non possunt et, si | |
| essent vera, nihil afferrent, quo iucundius, id est quo | |
| melius viveremus, eas ergo artes persequeretur, vivendi | |
| artem tantam tamque et operosam et perinde fructuo- | |
| sam relinqueret? non ergo Epicurus ineruditus, sed ii | 10 |
| indocti, qui, quae pueros non didicisse turpe est, ea | |
| putant usque ad senectutem esse discenda. | |
| Quae cum dixisset, Explicavi, inquit, sententiam | |
| meam, et eo quidem consilio, tuum iudicium ut co- | |
| gnoscerem, quoniam mihi ea facultas, ut id meo arbi- | 15 |
| tratu facerem, ante hoc tempus numquam est data. |