| LIBER SECUNDUS | |
| Hic cum uterque me intueretur seseque ad audien- | 2.1.1 |
| dum significarent paratos, Primum, inquam, deprecor, | |
| ne me tamquam philosophum putetis scholam vobis | |
| aliquam explicaturum, quod ne in ipsis quidem philo- | |
| sophis magnopere umquam probavi. quando enim | 5 |
| Socrates, qui parens philosophiae iure dici potest, quic- | |
| quam tale fecit? eorum erat iste mos qui tum so- | |
| phistae nominabantur, quorum e numero primus est | |
| ausus Leontinus Gorgias in conventu poscere quaestio- | |
| nem, id est iubere dicere, qua de re quis vellet audire. | 10 |
| audax negotium, dicerem impudens, nisi hoc institutum | |
| postea translatum ad philosophos nostros esset. sed et | 2.1 |
| illum, quem nominavi, et ceteros sophistas, ut e Pla- | |
| tone intellegi potest, lusos videmus a Socrate. is enim | |
| percontando atque interrogando elicere solebat eorum | |
| opiniones, quibuscum disserebat, ut ad ea, quae ii respon- | 5 |
| dissent, si quid videretur, diceret. qui mos cum a poste- | |
| rioribus non esset retentus, Arcesilas eum revocavit in- | |
| stituitque ut ii, qui se audire vellent, non de se quae- | |
| rerent, sed ipsi dicerent, quid sentirent; quod cum | |
| dixissent, ille contra. sed eum qui audiebant, quoad | 10 |
| poterant, defendebant sententiam suam. apud ceteros | |
| autem philosophos, qui quaesivit aliquid, tacet; quod | |
| quidem iam fit etiam in Academia. ubi enim is, qui | |
| audire vult, ita dixit: 'Voluptas mihi videtur esse sum- | |
| mum bonum', perpetua oratione contra disputatur, ut | 15 |
| facile intellegi possit eos, qui aliquid sibi videri dicant, | |
| non ipsos in ea sententia esse, sed audire velle con- | |
| traria. Nos commodius agimus. non enim solum Tor- | 3.1 |
| quatus dixit quid sentiret, sed etiam cur. ego autem | |
| arbitror, quamquam admodum delectatus sum eius ora- | |
| tione perpetua, tamen commodius, cum in rebus sin- | |
| gulis insistas et intellegas quid quisque concedat, quid | 5 |
| abnuat, ex rebus concessis concludi quod velis et ad | |
| exitum perveniri. cum enim fertur quasi torrens oratio, | |
| quamvis multa cuiusque modi rapiat, nihil tamen te- | |
| neas, nihil apprehendas, nusquam orationem rapidam | |
| coërceas. | 10 |