| Omnis autem in quaerendo, quae via quadam et | 2.3.11 |
| ratione habetur, oratio praescribere primum debet ut | |
| quibusdam in formulis ea res agetur, ut, inter quos | |
| disseritur, conveniat quid sit id, de quo disseratur. hoc | 4.1 |
| positum in Phaedro a Platone probavit Epicurus sen- | |
| sitque in omni disputatione id fieri oportere. sed quod | |
| proximum fuit non vidit. negat enim definiri rem pla- | |
| cere, sine quo fieri interdum non potest, ut inter eos, | 5 |
| qui ambigunt, conveniat quid sit id, de quo agatur, | |
| velut in hoc ipso, de quo nunc disputamus. quaerimus | |
| enim finem bonorum. possumusne hic scire qualis sit, | |
| nisi contulerimus inter nos, cum finem bonorum dixe- | |
| rimus, quid finis, quid etiam sit ipsum bonum? atqui | 5.1 |
| haec patefactio quasi rerum opertarum, cum quid quid- | |
| que sit aperitur, definitio est. qua tu etiam inprudens | |
| utebare non numquam. nam hunc ipsum sive finem | |
| sive extremum sive ultimum definiebas id esse, quo | 5 |
| omnia, quae recte fierent, referrentur neque id ipsum | |
| usquam referretur. praeclare hoc quidem. bonum ip- | |
| sum etiam quid esset, fortasse, si opus fuisset, definis- | |
| ses aut quod esset natura adpetendum aut quod prod- | |
| esset aut quod iuvaret aut quod liberet modo. nunc | 10 |
| idem, nisi molestum est, quoniam tibi non omnino | |
| displicet definire et id facis, cum vis, velim definias | |
| quid sit voluptas, de quo omnis haec quaestio est. | |
| Quis, quaeso, inquit, est, qui quid sit voluptas ne- | 6.1 |
| sciat, aut qui, quo magis id intellegat, definitionem ali- | |
| quam desideret? | |
| Me ipsum esse dicerem, inquam, nisi mihi viderer | |
| habere bene cognitam voluptatem et satis firme con- | 5 |
| ceptam animo atque comprehensam. Nunc autem dico | |
| ipsum Epicurum nescire et in eo nutare eumque, qui | |
| crebro dicat diligenter oportere exprimi quae vis sub- | |
| iecta sit vocibus, non intellegere interdum, quid sonet | |
| haec vox voluptatis, id est quae res huic voci sub- | 10 |
| iciatur. |