| Tum ille ridens: Hoc vero, inquit, optimum, ut is, | 2.6.12 |
| qui finem rerum expetendarum voluptatem esse dicat, | |
| id extremum, id ultimum bonorum, id ipsum quid et | |
| quale sit, nesciat! | 15 |
| Atqui, inquam, aut Epicurus quid sit voluptas aut | |
| omnes mortales, qui ubique sunt, nesciunt. | |
| Quonam, inquit, modo? | |
| Quia voluptatem hanc esse sentiunt omnes, quam | |
| sensus accipiens movetur et iucunditate quadam per- | 20 |
| funditur. | |
| Quid ergo? istam voluptatem, inquit, Epicurus | 7.1 |
| ignorat? | |
| Non semper, inquam; nam interdum nimis etiam | |
| novit, quippe qui testificetur ne intellegere quidem se | |
| posse ubi sit aut quod sit ullum bonum praeter illud, | 5 |
| quod cibo et potione et aurium delectatione et ob- | |
| scena voluptate capiatur. an haec ab eo non dicun- | |
| tur? | |
| Quasi vero me pudeat, inquit, istorum, aut non pos- | |
| sim quem ad modum ea dicantur ostendere! | 10 |
| Ego vero non dubito, inquam, quin facile possis, | |
| nec est quod te pudeat sapienti adsentiri, qui se unus, | |
| quod sciam, sapientem profiteri sit ausus. nam Metro- | |
| dorum non puto ipsum professum, sed, cum appella- | |
| retur ab Epicuro, repudiare tantum beneficium noluisse; | 15 |
| septem autem illi non suo, sed populorum suffragio | |
| omnium nominati sunt. Verum hoc loco sumo verbis | 8.1 |
| his eandem certe vim voluptatis Epicurum nosse quam | |
| ceteros. omnes enim iucundum motum, quo sensus hi- | |
| laretur. Graece ἡδονήν, Latine voluptatem vocant. |