| Quid est igitur, inquit, quod requiras? | 2.8.5 |
| Dicam, inquam, et quidem discendi causa magis, | |
| quam quo te aut Epicurum reprehensum velim. | |
| Ego quoque, inquit, didicerim libentius si quid attu- | |
| leris, quam te reprehenderim. | |
| Tenesne igitur, inquam, Hieronymus Rhodius quid | 10 |
| dicat esse summum bonum, quo putet omnia referri | |
| oportere? | |
| Teneo, inquit, finem illi videri nihil dolere. | |
| Quid? idem iste, inquam, de voluptate quid sentit? | |
| Negat esse eam, inquit, propter se expetendam. | 9.1 |
| Aliud igitur esse censet gaudere, aliud non dolere. | |
| Et quidem, inquit, vehementer errat; nam, ut paulo | |
| ante docui, augendae voluptatis finis est doloris omnis | |
| amotio. | 5 |
| Non dolere, inquam, istud quam vim habeat postea | |
| videro; aliam vero vim voluptatis esse, aliam nihil do- | |
| lendi, nisi valde pertinax fueris, concedas necesse est. | |
| Atqui reperies, inquit, in hoc quidem pertinacem; | |
| dici enim nihil potest verius. | 10 |
| Estne, quaeso, inquam, sitienti in bibendo voluptas? | |
| Quis istud possit, inquit, negare? | |
| Eademne, quae restincta siti? | |
| Immo alio genere; restincta enim sitis stabilitatem | |
| voluptatis habet, inquit, illa autem voluptas ipsius | 15 |
| restinctionis in motu est. | |
| Cur igitur, inquam, res tam dissimiles eodem nomine | |
| appellas? | |
| Quid paulo ante, inquit, dixerim nonne meministi, | 10.1 |
| cum omnis dolor detractus esset, variari, non augeri | |
| voluptatem? |