| Memini vero, inquam; sed tu istuc dixti bene Latine, | 2.10.4 |
| parum plane. varietas enim Latinum verbum est, | 5 |
| idque proprie quidem in disparibus coloribus dicitur, | |
| sed transfertur in multa disparia: varium poëma, va- | |
| ria oratio, varii mores, varia fortuna, voluptas etiam | |
| varia dici solet, cum percipitur e multis dissimilibus | |
| rebus dissimilis efficientibus voluptates. eam si varie- | 10 |
| tatem diceres, intellegerem, ut etiam non dicente te | |
| intellego; ista varietas quae sit non satis perspicio, | |
| quod ais, cum dolore careamus, tum in summa volup- | |
| tate nos esse, cum autem vescamur iis rebus, quae | |
| dulcem motum afferant sensibus, tum esse in motu | 15 |
| voluptatem, qui faciat varietatem voluptatum, sed non | |
| augeri illam non dolendi voluptatem, quam cur volup- | |
| tatem appelles nescio. | |
| An potest, inquit ille, quicquam esse suavius quam | 11.1 |
| nihil dolere? | |
| Immo sit sane nihil melius, inquam—nondum enim | |
| id quaero—, num propterea idem voluptas est, quod, | |
| ut ita dicam, indolentia? | 5 |
| Plane idem, inquit, et maxima quidem, qua fieri nulla | |
| maior potest. | |
| Quid dubitas igitur, inquam, summo bono a te ita | |
| constituto, ut id totum in non dolendo sit, id tenere | |
| unum, id tueri, id defendere? quid enim necesse est, | 12.1 |
| tamquam meretricem in matronarum coetum, sic volup- | |
| tatem in virtutum concilium adducere? invidiosum | |
| nomen est, infame, suspectum. itaque hoc frequenter | |
| dici solet a vobis, non intellegere nos, quam dicat Epi- | 5 |
| curus voluptatem. quod quidem mihi si quando dictum | |
| est—est autem dictum non parum saepe—, etsi satis | |
| clemens sum in disputando, tamen interdum soleo sub- | |
| irasci. egone non intellego, quid sit ἡδονή Graece, La- | |
| tine voluptas? utram tandem linguam nescio? deinde | 10 |
| qui fit, ut ego nesciam, sciant omnes, quicumque Epi- | |
| curei esse voluerunt? quod vestri quidem vel optime | |
| disputant, nihil opus esse eum, qui philosophus futurus | |
| sit, scire litteras. itaque ut maiores nostri ab aratro | |
| adduxerunt Cincinnatum illum, ut dictator esset, sic | 15 |
| vos de pagis omnibus colligitis bonos illos quidem vi- | |
| ros, sed certe non pereruditos. ergo illi intellegunt | 13.1 |
| quid Epicurus dicat, ego non intellego? ut scias me | |
| intellegere, primum idem esse dico voluptatem, quod | |
| ille ἡδονήν. et quidem saepe quaerimus verbum Lati- | |
| num par Graeco et quod idem valeat; hic nihil fuit, | 5 |
| quod quaereremus. nullum inveniri verbum potest | |
| quod magis idem declaret Latine, quod Graece, quam | |
| declarat voluptas. huic verbo omnes, qui ubique sunt, | |
| qui Latine sciunt, duas res subiciunt, laetitiam in animo, | |
| commotionem suavem iucunditatis in corpore. nam et | 10 |
| ille apud Trabeam 'voluptatem animi nimiam' laetitiam | |
| dicit eandem, quam ille Caecilianus, qui 'omnibus lae- | |
| titiis laetum' esse se narrat. sed hoc interest, quod | |
| voluptas dicitur etiam in animo—vitiosa res, ut Stoici | |
| putant, qui eam sic definiunt: sublationem animi sine | 15 |
| ratione opinantis se magno bono frui—, non dicitur | |
| laetitia nec gaudium in corpore. in eo autem voluptas | 14.1 |
| omnium Latine loquentium more ponitur, cum perci- | |
| pitur ea, quae sensum aliquem moveat, iucunditas. hanc | |
| quoque iucunditatem, si vis, transfer in animum; iu- | |
| vare enim in utroque dicitur, ex eoque iucundum, | 5 |
| modo intellegas inter illum, qui dicat: 'Tánta laetitia | |
| aúctus sum, ut nihil cónstet', et eum, qui: 'Nunc de- | |
| mum mihi animus ardet', quorum alter laetitia gestiat, | |
| alter dolore crucietur, esse illum medium: 'Quam- | |
| quam haéc inter nos núper notitia ádmodum est', | 10 |
| qui nec laetetur nec angatur, itemque inter eum, qui | |
| potiatur corporis expetitis voluptatibus, et eum, qui | |
| crucietur summis doloribus, esse eum, qui utroque | |
| careat. |