| Satisne igitur videor vim verborum tenere, an sum | 2.15.1 |
| etiam nunc vel Graece loqui vel Latine docendus? et | |
| tamen vide, ne, si ego non intellegam quid Epicurus | |
| loquatur, cum Graece, ut videor, luculenter sciam, sit | |
| aliqua culpa eius, qui ita loquatur, ut non intellegatur. | 5 |
| quod duobus modis sine reprehensione fit, si aut de | |
| industria facias, ut Heraclitus, 'cognomento qui σκοτει- | |
| νός perhibetur, quia de natura nimis obscure memora- | |
| vit', aut cum rerum obscuritas, non verborum, facit ut | |
| non intellegatur oratio, qualis est in Timaeo Platonis. | 10 |
| Epicurus autem, ut opinor, nec non vult, si possit, plane | |
| et aperte loqui, nec de re obscura, ut physici, aut arti- | |
| ficiosa, ut mathematici, sed de illustri et facili et iam | |
| in vulgus pervagata loquitur. | |
| Quamquam non negatis nos intellegere quid sit vo- | 15 |
| luptas, sed quid ille dicat. e quo efficitur, non ut nos | |
| non intellegamus quae vis sit istius verbi, sed ut ille | |
| suo more loquatur, nostrum neglegat. si enim idem | 16.1 |
| dicit, quod Hieronymus, qui censet summum bonum | |
| esse sine ulla molestia vivere, cur mavult dicere volup- | |
| tatem quam vacuitatem doloris, ut ille facit, qui quid | |
| dicat intellegit? sin autem voluptatem putat adiun- | 5 |
| gendam eam, quae sit in motu—sic enim appellat | |
| hanc dulcem: 'in motu', illam nihil dolentis 'in stabili- | |
| tate'—, quid tendit? cum efficere non possit ut cui- | |
| quam, qui ipse sibi notus sit, hoc est qui suam natu- | |
| ram sensumque perspexerit, vacuitas doloris et voluptas | 10 |
| idem esse videatur. hoc est vim afferre, Torquate, sen- | |
| sibus, extorquere ex animis cognitiones verborum, qui- | |
| bus inbuti sumus. quis enim est, qui non videat haec | |
| esse in natura rerum tria? unum, cum in voluptate su- | |
| mus, alterum, cum in dolore, tertium hoc, in quo nunc | 15 |
| equidem sum, credo item vos, nec in dolore nec in vo- | |
| luptate; ut in voluptate sit, qui epuletur, in dolore, qui | |
| torqueatur. tu autem inter haec tantam multitudinem | |
| hominum interiectam non vides nec laetantium nec do- | |
| lentium? | 20 |