| Non prorsus, inquit, omnisque, qui sine dolore sint, | 2.17.1 |
| in voluptate, et ea quidem summa, esse dico. | |
| Ergo in eadem voluptate eum, qui alteri misceat | |
| mulsum ipse non sitiens, et eum, qui illud sitiens | |
| bibat? | 5 |
| Tum ille: Finem, inquit, interrogandi, si videtur, quod | |
| quidem ego a principio ita me malle dixeram hoc ip- | |
| sum providens, dialecticas captiones. | |
| Rhetorice igitur, inquam, nos mavis quam dialectice | |
| disputare? | 10 |
| Quasi vero, inquit, perpetua oratio rhetorum solum, | |
| non etiam philosophorum sit. | |
| Zenonis est, inquam, hoc Stoici. omnem vim loquendi, | |
| ut iam ante Aristoteles, in duas tributam esse partes, | |
| rhetoricam palmae, dialecticam pugni similem esse di- | 15 |
| cebat, quod latius loquerentur rhetores, dialectici autem | |
| compressius. obsequar igitur voluntati tuae dicamque, | |
| si potero, rhetorice, sed hac rhetorica philosophorum, | |
| non nostra illa forensi, quam necesse est, cum popu- | |
| lariter loquatur, esse interdum paulo hebetiorem. sed | 18.1 |
| dum dialecticam, Torquate, contemnit Epicurus, quae | |
| una continet omnem et perspiciendi quid in quaque | |
| re sit scientiam et iudicandi quale quidque sit et ratione | |
| ac via disputandi, ruit in dicendo, ut mihi quidem vi- | 5 |
| detur, nec ea, quae docere vult, ulla arte distinguit, ut | |
| haec ipsa, quae modo loquebamur. summum a vobis | |
| bonum voluptas dicitur. aperiendum est igitur, quid | |
| sit voluptas; aliter enim explicari, quod quaeritur, non | |
| potest. quam si explicavisset, non tam haesitaret. aut | 10 |
| enim eam voluptatem tueretur, quam Aristippus, id est, | |
| qua sensus dulciter ac iucunde movetur, quam etiam | |
| pecudes, si loqui possent, appellarent voluptatem, aut, | |
| si magis placeret suo more loqui, quam ut | |
| Omnés Danai atque Mycénenses. | 15 |
| Attica pubes | |
| reliquique Graeci, qui hoc anapaesto citantur, hoc non | |
| dolere solum voluptatis nomine appellaret, illud Ari- | |
| stippeum contemneret, aut, si utrumque probaret, ut | |
| probat, coniungeret doloris vacuitatem cum voluptate et | 20 |
| duobus ultimis uteretur. multi enim et magni philo- | 19.1 |
| sophi haec ultima bonorum iuncta fecerunt, ut Aristo- | |
| teles virtutis usum cum vitae perfectae prosperitate con- | |
| iunxit, Callipho adiunxit ad honestatem voluptatem, | |
| Diodorus ad eandem honestatem addidit vacuitatem | 5 |
| doloris. idem fecisset Epicurus, si sententiam hanc, | |
| quae nunc Hieronymi est, coniunxisset cum Aristippi | |
| vetere sententia. illi enim inter se dissentiunt. propterea | |
| singulis finibus utuntur et, cum uterque Graece egregie | |
| loquatur, nec Aristippus, qui voluptatem summum bo- | 10 |
| num dicit, in voluptate ponit non dolere, neque Hiero- | |
| nymus, qui summum bonum statuit non dolere, volup- | |
| tatis nomine umquam utitur pro illa indolentia, quippe | |
| qui ne in expetendis quidem rebus numeret voluptatem. | |
| duae sunt enim res quoque, ne tu verba solum putes. | 20.1 |
| unum est sine dolore esse, alterum cum voluptate. vos | |
| ex his tam dissimilibus rebus non modo nomen unum | |
| —nam id facilius paterer—, sed etiam rem unam ex | |
| duabus facere conamini, quod fieri nullo modo potest. | 5 |
| hic, qui utrumque probat, ambobus debuit uti, sicut | |
| facit re, neque tamen dividit verbis. cum enim eam | |
| ipsam voluptatem, quam eodem nomine omnes appel- | |
| lamus, laudat locis plurimis, audet dicere ne suspicari | |
| quidem se ullum bonum seiunctum ab illo Aristippeo | 10 |
| genere voluptatis, atque ibi hoc dicit, ubi omnis eius | |
| est oratio de summo bono. in alio vero libro, in quo | |
| breviter comprehensis gravissimis sententiis quasi ora- | |
| cula edidisse sapientiae dicitur, scribit his verbis, quae | |
| nota tibi profecto, Torquate, sunt—quis enim vestrum | 15 |
| non edidicit Epicuri κυρίας δόξας, id est quasi maxime | |
| ratas, quia gravissimae sint ad beate vivendum breviter | |
| enuntiatae sententiae?—animadverte igitur rectene | |
| hanc sententiam interpreter: 'Si ea, quae sunt luxurio- | 21.1 |
| sis efficientia voluptatum, liberarent eos deorum et | |
| mortis et doloris metu docerentque qui essent fines | |
| cupiditatum, nihil haberemus <quod reprehenderemus>, | |
| cum undique complerentur voluptatibus nec haberent | 5 |
| ulla ex parte aliquid aut dolens aut aegrum, id est | |
| autem malum.' |