| Hoc loco tenere se Triarius non potuit. Obsecro, in- | 2.21.8 |
| quit, Torquate, haec dicit Epicurus? quod mihi quidem | |
| visus est, cum sciret, velle tamen confitentem audire | 10 |
| Torquatum. | |
| At ille non pertimuit saneque fidenter: Istis quidem | |
| ipsis verbis, inquit; sed quid sentiat, non videtis. | |
| Si alia sentit, inquam, alia loquitur, numquam intel- | |
| legam quid sentiat; sed plane dicit quod intellegit. id- | 15 |
| que si ita dicit, non esse reprehendendos luxuriosos, | |
| si sapientes sint, dicit absurde, similiter et si dicat non | |
| reprehendendos parricidas, si nec cupidi sint nec deos | |
| metuant nec mortem nec dolorem. et tamen quid at- | |
| tinet luxuriosis ullam exceptionem dari aut fingere ali- | 20 |
| quos, qui, cum luxuriose viverent, a summo philosopho | |
| non reprehenderentur eo nomine dumtaxat, cetera ca- | |
| verent? sed tamen nonne reprehenderes, Epicure, luxu- | 22.1 |
| riosos ob eam ipsam causam, quod ita viverent, ut | |
| persequerentur cuiusque modi voluptates, cum esset | |
| praesertim, ut ais tu, summa voluptas nihil dolere? | |
| atqui reperiemus asotos primum ita non religiosos, ut | 5 |
| edint de patella, deinde ita mortem non timentes, ut | |
| illud in ore habeant ex Hymnide: 'Mihi sex menses | |
| sátis sunt vitae, séptimum Orco spóndeo'. iam doloris | |
| medicamenta illa Epicurea tamquam de narthecio pro- | |
| ment: 'Si gravis, brevis; si longus, levis.' Unum nescio, | 10 |
| quo modo possit, si luxuriosus sit, finitas cupiditates | |
| habere. quid ergo attinet dicere: 'Nihil haberem, quod | 23.1 |
| reprehenderem, si finitas cupiditates haberent'? hoc est | |
| dicere: 'Non reprehenderem asotos, si non essent asoti.' | |
| isto modo ne improbos quidem, si essent boni viri. | |
| hic homo severus luxuriam ipsam per se reprehenden- | 5 |
| dam non putat, et hercule, Torquate, ut verum loqua- | |
| mur, si summum bonum voluptas est, rectissime non | |
| putat. |