| Noli enim mihi fingere asotos, ut soletis, qui in men- | 2.23.9 |
| sam vomant, et qui de conviviis auferantur crudique | 10 |
| postridie se rursus ingurgitent, qui solem, ut aiunt, nec | |
| occidentem umquam viderint nec orientem, qui con- | |
| sumptis patrimoniis egeant. nemo nostrum istius ge- | |
| neris asotos iucunde putat vivere. mundos, elegantis, | |
| optimis cocis, pistoribus, piscatu, aucupio, venatione, | 15 |
| his omnibus exquisitis, vitantes cruditatem, quibus vi- | |
| num defusum e pleno sit chrysizon, ut ait Lucilius, | |
| cui nihildum situlus et sacculus abstulerit, adhibentis | |
| ludos et quae sequuntur, illa, quibus detractis clamat | |
| Epicurus se nescire quid sit bonum; adsint etiam for- | 20 |
| mosi pueri, qui ministrent, respondeat his vestis, argen- | |
| tum, Corinthium, locus ipse, aedificium—hos ergo | |
| asotos bene quidem vivere aut beate numquam dixerim. | |
| ex quo efficitur, non ut voluptas ne sit voluptas, sed | 24.1 |
| ut voluptas non sit summum bonum. Nec ille, qui Dio- | |
| genem Stoicum adolescens, post autem Panaetium au- | |
| dierat, Laelius, eo dictus est sapiens, quod non intel- | |
| legeret quid suavissimum esset—nec enim sequitur, | 5 |
| ut, cui cor sapiat, ei non sapiat palatus—, sed quia | |
| parvi id duceret. | |
| O lapathe, ut iactare, nec es satis cognitu' qui sis! | |
| In quo [cognitu] Laelius clamores σοφὸς ille so- | |
| lebat | 10 |
| Edere compellans gumias ex ordine nostros. | |
| praeclare Laelius, et recte σοφός, illudque vere: | |
| O Publi, o gurges, Galloni! es homo miser, inquit. | |
| Cenasti in vita numquam bene, cum omnia in ista | |
| Consumis squilla atque acupensere cum decimano. | 15 |
| is haec loquitur, qui in voluptate nihil ponens negat | |
| eum bene cenare, qui omnia ponat in voluptate, et ta- | |
| men non negat libenter cenasse umquam Gallonium— | |
| mentiretur enim—, sed bene. ita graviter et severe | |
| voluptatem secrevit a bono. ex quo illud efficitur, qui | 20 |
| bene cenent omnis libenter cenare, qui libenter, non | |
| continuo bene. semper Laelius bene. quid bene? di- | 25.1 |
| cet Lucilius: 'cocto, condito', sed cedo caput cenae: | |
| 'sermone bono', quid ex eo? 'si quaeris, libenter'; venie- | |
| bat enim ad cenam, ut animo quieto satiaret desideria | |
| naturae. recte ergo is negat umquam bene cenasse | 5 |
| Gallonium, recte miserum, cum praesertim in eo omne | |
| studium consumeret. quem libenter cenasse nemo negat. | |
| cur igitur non bene? quia, quod bene, id recte, frugaliter, | |
| honeste; ille porro [male] prave, nequiter, turpiter cena- | |
| bat; non igitur <bene.> nec lapathi suavitatem acu- | 10 |
| penseri Galloni Laelius anteponebat, sed suavitatem | |
| ipsam neglegebat; quod non faceret, si in voluptate | |
| summum bonum poneret. |