| Semovenda est igitur voluptas, non solum ut recta | 2.26.1 |
| sequamini, sed etiam ut loqui deceat frugaliter. possu- | |
| musne ergo in vita summum bonum dicere, cum id ne | |
| in cena quidem posse videamur? Quo modo autem | |
| philosophus loquitur? 'Tria genera cupiditatum, natu- | 5 |
| rales et necessariae, naturales et non necessariae, nec | |
| naturales nec necessariae.' primum divisit ineleganter; | |
| duo enim genera quae erant, fecit tria. hoc est non | |
| dividere, sed frangere. qui haec didicerunt, quae ille | |
| contemnit, sic solent: 'Duo genera cupiditatum, natu- | 10 |
| rales et inanes, naturalium duo, necessariae et non ne- | |
| cessariae.' confecta res esset. vitiosum est enim in | |
| dividendo partem in genere numerare. sed hoc sane | 27.1 |
| concedamus. contemnit enim disserendi elegantiam, | |
| confuse loquitur. gerendus est mos, modo recte sen- | |
| tiat. et quidem illud ipsum non nimium probo et tan- | |
| tum patior, philosophum loqui de cupiditatibus finien- | 5 |
| dis. an potest cupiditas finiri? tollenda est atque ex- | |
| trahenda radicitus. quis est enim, in quo sit cupiditas, | |
| quin recte cupidus dici possit? ergo et avarus erit, sed | |
| finite, et adulter, verum habebit modum, et luxuriosus | |
| eodem modo. qualis ista philosophia est, quae non | 10 |
| interitum afferat pravitatis, sed sit contenta mediocri- | |
| tate vitiorum? quamquam in hac divisione rem ipsam | |
| prorsus probo, elegantiam desidero. appellet haec de- | |
| sideria naturae, cupiditatis nomen servet alio, ut eam, | |
| cum de avaritia, cum de intemperantia, cum de maxi- | 15 |
| mis vitiis loquetur, tamquam capitis accuset. | |
| Sed haec quidem liberius ab eo dicuntur et saepius. | 28.1 |
| quod equidem non reprehendo; est enim tanti philo- | |
| sophi tamque nobilis audacter sua decreta defendere. | |
| sed tamen ex eo, quod eam voluptatem, quam omnes | |
| gentes hoc nomine appellant, videtur amplexari saepe | 5 |
| vehementius, in magnis interdum versatur angustiis, ut | |
| hominum conscientia remota nihil tam turpe sit, quod | |
| voluptatis causa non videatur esse facturus. deinde, | |
| ubi erubuit—vis enim est permagna naturae—, con- | |
| fugit illuc, ut neget accedere quicquam posse ad vo- | 10 |
| luptatem nihil dolentis. at iste non dolendi status non | |
| vocatur voluptas. 'Non laboro', inquit, 'de nomine'. | |
| Quid, quod res alia tota est? 'Reperiam multos, vel | |
| innumerabilis potius, non tam curiosos nec tam mo- | |
| lestos, quam vos estis, quibus, quid velim, facile per- | 15 |
| suadeam.' quid ergo dubitamus, quin, si non dolere | |
| voluptas sit summa, non esse in voluptate dolor sit | |
| maximus? cur id non ita fit? 'Quia dolori non volup- | |
| tas contraria est, sed doloris privatio.' |