| Hoc vero non videre, maximo argumento esse vo- | 2.29.1 |
| luptatem illam, qua sublata neget se intellegere om- | |
| nino quid sit bonum—eam autem ita persequitur: | |
| quae palato percipiatur, quae auribus; cetera addit, | |
| quae si appelles, honos praefandus sit—hoc igitur, | 5 |
| quod solum bonum severus et gravis philosophus no- | |
| vit, idem non videt ne expetendum quidem esse, quod | |
| eam voluptatem hoc eodem auctore non desideremus, | |
| cum dolore careamus. quam haec sunt contraria! hic | 30.1 |
| si definire, si dividere didicisset, si loquendi vim, si | |
| denique consuetudinem verborum teneret, numquam | |
| in tantas salebras incidisset. nunc vides, quid faciat. | |
| quam nemo umquam voluptatem appellavit, appellat; | 5 |
| quae duo sunt, unum facit. hanc in motu voluptatem | |
| —sic enim has suaves et quasi dulces voluptates ap- | |
| pellat—interdum ita extenuat, ut M'. Curium putes | |
| loqui, interdum ita laudat, ut quid praeterea sit bonum | |
| neget se posse ne suspicari quidem. quae iam oratio | 10 |
| non a philosopho aliquo, sed a censore opprimenda | |
| est. non est enim vitium in oratione solum, sed etiam | |
| in moribus. luxuriam non reprehendit, modo sit vacua | |
| infinita cupiditate et timore. hoc loco discipulos quae- | |
| rere videtur, ut, qui asoti esse velint, philosophi ante | 15 |
| fiant. | |
| A primo, ut opinor, animantium ortu petitur origo | 31.1 |
| summi boni. 'Simul atque natum animal est, gaudet | |
| voluptate et eam appetit ut bonum, aspernatur dolorem | |
| ut malum.' De malis autem et bonis ab iis animalibus, | |
| quae nondum depravata sint, ait optime iudicari. haec | 5 |
| et tu ita posuisti, et verba vestra sunt. quam multa | |
| vitiosa! summum enim bonum et malum vagiens puer | |
| utra voluptate diiudicabit, stante an movente? quoniam, | |
| si dis placet, ab Epicuro loqui discimus. si stante, hoc | |
| natura videlicet vult, salvam esse se, quod concedimus; | 10 |
| si movente, quod tamen dicitis, nulla turpis voluptas | |
| erit, quae praetermittenda sit, et simul non proficiscitur | |
| animal illud modo natum a summa voluptate, quae | |
| est a te posita in non dolendo. |