| Nec tamen argumentum hoc Epicurus a parvis peti- | 2.32.1 |
| vit aut etiam a bestiis, quae putat esse specula naturae, | |
| ut diceret ab iis duce natura hanc voluptatem expeti | |
| nihil dolendi. nec enim haec movere potest appetitum | |
| animi, nec ullum habet ictum, quo pellat animum, sta- | 5 |
| tus hic non dolendi, itaque in hoc eodem peccat Hie- | |
| ronymus. at ille pellit, qui permulcet sensum volup- | |
| tate. itaque Epicurus semper hoc utitur, ut probet vo- | |
| luptatem natura expeti, quod ea voluptas, quae in motu | |
| sit, et parvos ad se alliciat et bestias, non illa stabilis, | 10 |
| in qua tantum inest nihil dolere. qui igitur convenit | |
| ab alia voluptate dicere naturam proficisci, in alia sum- | |
| mum bonum ponere? | |
| Bestiarum vero nullum iudicium puto. quamvis enim | 33.1 |
| depravatae non sint, pravae tamen esse possunt. ut | |
| bacillum aliud est inflexum et incurvatum de industria, | |
| aliud ita natum, sic ferarum natura non est illa quidem | |
| depravata mala disciplina, sed natura sua. nec vero | 5 |
| ut voluptatem expetat, natura movet infantem, sed tan- | |
| tum ut se ipse diligat, ut integrum se salvumque velit. | |
| omne enim animal, simul et ortum est, se ipsum et | |
| omnes partes suas diligit duasque, quae maximae sunt, | |
| in primis amplectitur, animum et corpus, deinde utrius- | 10 |
| que partes. nam sunt et in animo praecipua quaedam | |
| et in corpore, quae cum leviter agnovit, tum discernere | |
| incipit, ut ea, quae prima data sunt natura, appetat | |
| asperneturque contraria. in his primis naturalibus vo- | 34.1 |
| luptas insit necne, magna quaestio est. nihil vero pu- | |
| tare esse praeter voluptatem, non membra, non sensus, | |
| non ingenii motum, non integritatem corporis, non vali- | |
| tudinem [corporis], summae mihi videtur inscitiae. | 5 |