| Atque ab isto capite fluere necesse est omnem ratio- | 2.34.6 |
| nem bonorum et malorum. Polemoni et iam ante Aristo- | |
| teli ea prima visa sunt, quae paulo ante dixi. ergo nata | |
| est sententia veterum Academicorum et Peripateticorum, | |
| ut finem bonorum dicerent secundum naturam vivere, | 10 |
| id est virtute adhibita frui primis a natura datis. Calli- | |
| pho ad virtutem nihil adiunxit nisi voluptatem, Dio- | |
| dorus vacuitatem doloris. * * his omnibus, quos dixi, | |
| consequentes fines sunt bonorum, Aristippo simplex | |
| voluptas, Stoicis consentire naturae, quod esse volunt | 15 |
| e virtute, id est honeste, vivere, quod ita interpretantur: | |
| vivere cum intellegentia rerum earum, quae natura | |
| evenirent, eligentem ea, quae essent secundum natu- | |
| ram, reicientemque contraria. ita tres sunt fines exper- | 35.1 |
| tes honestatis, unus Aristippi vel Epicuri, alter Hiero- | |
| nymi, Carneadi tertius, tres, in quibus honestas cum | |
| aliqua accessione, Polemonis, Calliphontis, Diodori, una | |
| simplex, cuius Zeno auctor, posita in decore tota, id | 5 |
| est in honestate; nam Pyrrho, Aristo, Erillus iam diu | |
| abiecti. reliqui sibi constiterunt, ut extrema cum initiis | |
| convenirent, ut Aristippo voluptas, Hieronymo doloris | |
| vacuitas, Carneadi frui principiis naturalibus esset ex- | |
| tremum. Epicurus autem cum in prima commendatione | 10 |
| voluptatem dixisset, si eam, quam Aristippus, idem te- | |
| nere debuit ultimum bonorum, quod ille; sin eam, quam | |
| Hieronymus, <ne> fecisset idem, ut voluptatem illam | |
| Aristippi in prima commendatione poneret. | |
| Nam quod ait sensibus ipsis iudicari voluptatem bo- | 36.1 |
| num esse, dolorem malum, plus tribuit sensibus, quam | |
| nobis leges permittunt, <cum> privatarum litium iudices | |
| sumus. nihil enim possumus iudicare, nisi quod est | |
| nostri iudicii—in quo frustra iudices solent, cum sen- | 5 |
| tentiam pronuntiant, addere: 'si quid mei iudicii est'; | |
| si enim non fuit eorum iudicii, nihilo magis hoc non | |
| addito illud est iudicatum—. quid iudicant sensus? | |
| dulce amarum, leve asperum, prope longe, stare mo- | |
| vere, quadratum rotundum. aequam igitur pronuntiabit | 37.1 |
| sententiam ratio adhibita primum divinarum humana- | |
| rumque rerum scientia, quae potest appellari rite sa- | |
| pientia, deinde adiunctis virtutibus, quas ratio rerum | |
| omnium dominas, tu voluptatum satellites et ministras | 5 |
| esse voluisti. quarum adeo omnium sententia pronun- | |
| tiabit primum de voluptate nihil esse ei loci, non modo | |
| ut sola ponatur in summi boni sede, quam quaerimus, | |
| sed ne illo quidem modo, ut ad honestatem applicetur. | |
| de vacuitate doloris eadem sententia erit. reicietur | 38.1 |
| etiam Carneades, nec ulla de summo bono ratio aut | |
| voluptatis non dolendive particeps aut honestatis ex- | |
| pers probabitur. ita relinquet duas, de quibus etiam | |
| atque etiam consideret. aut enim statuet nihil esse bo- | 5 |
| num nisi honestum, nihil malum nisi turpe, cetera aut | |
| omnino nihil habere momenti aut tantum, ut nec ex- | |
| petenda nec fugienda, sed eligenda modo aut reicienda | |
| sint, aut anteponet eam, quam cum honestate ornatissi- | |
| mam, tum etiam ipsis initiis naturae et totius perfec- | 10 |
| tione vitae locupletatam videbit. quod eo liquidius | |
| faciet, si perspexerit rerum inter eas verborumne sit | |
| controversia. |