| Huius ego nunc auctoritatem sequens idem faciam. | 2.39.1 |
| quantum enim potero, minuam contentiones omnesque | |
| simplices sententias eorum, in quibus nulla inest vir- | |
| tutis adiunctio, omnino a philosophia semovendas pu- | |
| tabo, primum Aristippi Cyrenaicorumque omnium, quos | 5 |
| non est veritum in ea voluptate, quae maxima dulce- | |
| dine sensum moveret, summum bonum ponere con- | |
| temnentis istam vacuitatem doloris. hi non viderunt, | 40.1 |
| ut ad cursum equum, ad arandum bovem, ad indagan- | |
| dum canem, sic hominem ad duas res, ut ait Aristo- | |
| teles, ad intellegendum et agendum, esse natum quasi | |
| mortalem deum, contraque ut tardam aliquam et lan- | 5 |
| guidam pecudem ad pastum et ad procreandi volup- | |
| tatem hoc divinum animal ortum esse voluerunt, quo | |
| nihil mihi videtur absurdius. Atque haec contra Ari- | 41.1 |
| stippum, qui eam voluptatem non modo summam, sed | |
| solam etiam ducit, quam omnes unam appellamus vo- | |
| luptatem. aliter autem vobis placet. sed ille, ut dixi, | |
| vitiose. nec enim figura corporis nec ratio excellens | 5 |
| ingenii humani significat ad unam hanc rem natum | |
| hominem, ut frueretur voluptatibus. Nec vero audien- | |
| dus Hieronymus, cui summum bonum est idem, quod | |
| vos interdum vel potius nimium saepe dicitis, nihil do- | |
| lere. non enim, si malum est dolor, carere eo malo | 10 |
| satis est ad bene vivendum. hoc dixerit potius Ennius: | |
| 'Nimium boni est, cui nihil est mali'. nos beatam vi- | |
| tam non depulsione mali, sed adeptione boni iudice- | |
| mus, nec eam cessando, sive gaudentem, ut Aristippus, | |
| sive non dolentem, ut hic, sed agendo aliquid conside- | 15 |
| randove quaeramus. quae possunt eadem contra Car- | 42.1 |
| neadeum illud summum bonum dici, quod is non tam, | |
| ut probaret, protulit, quam ut Stoicis, quibuscum bellum | |
| gerebat, opponeret. id autem eius modi est, ut additum | |
| ad virtutem auctoritatem videatur habiturum et exple- | 5 |
| turum cumulate vitam beatam, de quo omnis haec | |
| quaestio est. nam qui ad virtutem adiungunt vel vo- | |
| luptatem, quam unam virtus minimi facit, vel vacuita- | |
| tem doloris, quae etiamsi malo caret, tamen non est | |
| summum bonum, accessione utuntur non ita probabili, | 10 |
| nec tamen, cur id tam parce tamque restricte faciant, | |
| intellego. quasi enim emendum eis sit, quod addant | |
| ad virtutem, primum vilissimas res addunt, dein sin- | |
| gulas potius, quam omnia, quae prima natura appro- | |
| bavisset, ea cum honestate coniungerent. Quae quod | 43.1 |
| Aristoni et Pyrrhoni omnino visa sunt pro nihilo, ut | |
| inter optime valere et gravissime aegrotare nihil pror- | |
| sus dicerent interesse, recte iam pridem contra eos de- | |
| situm est disputari. dum enim in una virtute sic om- | 5 |
| nia esse voluerunt, ut eam rerum selectione expoliarent | |
| nec ei quicquam, aut unde oriretur, darent, aut ubi ni- | |
| teretur, virtutem ipsam, quam amplexabantur, sustule- | |
| runt. Erillus autem ad scientiam omnia revocans unum | |
| quoddam bonum vidit, sed nec optimum nec quo vita | 10 |
| gubernari possit. itaque hic ipse iam pridem est reiec- | |
| tus; post enim Chrysippum <contra eum> non sane est | |
| disputatum. |