| Restatis igitur vos; nam cum Academicis incerta luc- | 2.43.14 |
| tatio est, qui nihil affirmant et quasi desperata cogni- | 15 |
| tione certi id sequi volunt, quodcumque veri simile | |
| videatur. cum Epicuro autem hoc plus est negotii, quod | 44.1 |
| e duplici genere voluptatis coniunctus est, quodque et | |
| ipse et amici eius et multi postea defensores eius sen- | |
| tentiae fuerunt, et nescio quo modo, is qui auctoritatem | |
| minimam habet, maximam vim, populus cum illis facit. | 5 |
| quos nisi redarguimus, omnis virtus, omne decus, om- | |
| nis vera laus deserenda est. ita ceterorum sententiis | |
| semotis relinquitur non mihi cum Torquato, sed virtuti | |
| cum voluptate certatio. quam quidem certationem homo | |
| et acutus et diligens, Chrysippus, non contemnit totum- | 10 |
| que discrimen summi boni in earum comparatione po- | |
| situm putat. ego autem existimo, si honestum esse | |
| aliquid ostendero, quod sit ipsum vi sua propter seque | |
| expetendum, iacere vestra omnia. itaque eo, quale sit, | |
| breviter, ut tempus postulat, constituto accedam ad | 15 |
| omnia tua, Torquate, nisi memoria forte defecerit. | |
| Honestum igitur id intellegimus, quod tale est, ut | 45.1 |
| detracta omni utilitate sine ullis praemiis fructibusve | |
| per se ipsum possit iure laudari. quod quale sit, non | |
| tam definitione, qua sum usus, intellegi potest, quam- | |
| quam aliquantum potest, quam communi omnium iu- | 5 |
| dicio et optimi cuiusque studiis atque factis, qui per- | |
| multa ob eam unam causam faciunt, quia decet, quia | |
| rectum, quia honestum est, etsi nullum consecuturum | |
| emolumentum vident. homines enim, etsi aliis multis, | |
| tamen hoc uno plurimum a bestiis differunt, quod ra- | 10 |
| tionem habent a natura datam mentemque acrem et | |
| vigentem celerrimeque multa simul agitantem et, ut ita | |
| dicam, sagacem, quae et causas rerum et consecutiones | |
| videat et similitudines transferat et disiuncta coniungat | |
| et cum praesentibus futura copulet omnemque com- | 15 |
| plectatur vitae consequentis statum. eademque ratio | |
| fecit hominem hominum adpetentem cumque iis na- | |
| tura et sermone et usu congruentem, ut profectus a | |
| caritate domesticorum ac suorum serpat longius et se | |
| implicet primum civium, deinde omnium mortalium | 20 |
| societate atque, ut ad Archytam scripsit Plato, non sibi | |
| se soli natum meminerit, sed patriae, sed suis, ut per- | |
| exigua pars ipsi relinquatur. et quoniam eadem na- | 46.1 |
| tura cupiditatem ingenuit homini veri videndi, quod | |
| facillime apparet, cum vacui curis etiam quid in caelo | |
| fiat scire avemus, his initiis inducti omnia vera diligi- | |
| mus, id est fidelia, simplicia, constantia, tum vana, falsa, | 5 |
| fallentia odimus, ut fraudem, periurium, malitiam, in- | |
| iuriam. eadem ratio habet in se quiddam amplum | |
| atque magnificum, ad imperandum magis quam ad | |
| parendum accommodatum, omnia humana non tolera- | |
| bilia solum, sed etiam levia ducens, altum quiddam | 10 |
| et excelsum, nihil timens, nemini cedens, semper in- | |
| victum. atque his tribus generibus honestorum notatis | 47.1 |
| quartum sequitur et in eadem pulchritudine et aptum | |
| ex illis tribus, in quo inest ordo et moderatio. cuius | |
| similitudine perspecta in formarum specie ac dignitate | |
| transitum est ad honestatem dictorum atque factorum. | 5 |
| nam ex his tribus laudibus, quas ante dixi, et temeri- | |
| tatem reformidat et non audet cuiquam aut dicto pro- | |
| tervo aut facto nocere vereturque quicquam aut facere | |
| aut eloqui, quod parum virile videatur. |