| Habes undique expletam et perfectam, Torquate, for- | 2.48.1 |
| mam honestatis, quae tota quattuor his virtutibus, quae | |
| a te quoque commemoratae sunt, continetur. hanc se | |
| tuus Epicurus omnino ignorare dicit quam aut qualem | |
| esse velint qui honestate summum bonum metiantur. | 5 |
| Si enim ad honestatem omnia referant neque in ea | |
| voluptatem dicant inesse, ait eos voce inani sonare— | |
| his enim ipsis verbis utitur—neque intellegere nec | |
| videre sub hanc vocem honestatis quae sit subicienda | |
| sententia. ut enim consuetudo loquitur, id solum di- | 10 |
| citur honestum, quod est populari fama gloriosum. | |
| 'Quod', inquit, 'quamquam voluptatibus quibusdam est | |
| saepe iucundius, tamen expetitur propter voluptatem.' | |
| Videsne quam sit magna dissensio? philosophus no- | 49.1 |
| bilis, a quo non solum Graecia et Italia, sed etiam om- | |
| nis barbaria commota est, honestum quid sit, si id non | |
| sit in voluptate, negat se intellegere, nisi forte illud, | |
| quod multitudinis rumore laudetur. ego autem hoc | 5 |
| etiam turpe esse saepe iudico et, si quando turpe non | |
| sit, tum esse non turpe, cum id a multitudine laudetur, | |
| quod sit ipsum per se rectum atque laudabile, non ob | |
| eam causam tamen illud dici esse honestum, quia lau- | |
| detur a multis, sed quia tale sit, ut, vel si ignorarent | 10 |
| id homines, vel si obmutuissent, sua tamen pulchritu- | |
| dine esset specieque laudabile. itaque idem natura | |
| victus, cui obsisti non potest, dicit alio loco id, quod | |
| a te etiam paulo ante dictum est, non posse iucunde | |
| vivi nisi etiam honeste. quid nunc 'honeste' dicit? | 50.1 |
| idemne, quod iucunde? ergo ita: non posse honeste | |
| vivi, nisi honeste vivatur? an nisi populari fama? sine | |
| ea igitur iucunde negat posse <se> vivere? quid tur- | |
| pius quam sapientis vitam ex insipientium sermone | 5 |
| pendere? quid ergo hoc loco intellegit honestum? certe | |
| nihil nisi quod possit ipsum propter se iure laudari. | |
| nam si propter voluptatem, quae est ista laus, quae | |
| possit e macello peti? non is vir est, ut, cum honesta- | |
| tem eo loco habeat, ut sine ea iucunde neget posse | 10 |
| vivi, illud honestum, quod populare sit, sentiat et sine | |
| eo neget iucunde vivi posse, aut quicquam aliud ho- | |
| nestum intellegat, nisi quod sit rectum ipsumque per | |
| se sua vi, sua natura, sua sponte laudabile. |