| Itaque, Torquate, cum diceres clamare Epicurum non | 2.51.1 |
| posse iucunde vivi, nisi honeste et sapienter et iuste | |
| viveretur, tu ipse mihi gloriari videbare. tanta vis in- | |
| erat in verbis propter earum rerum, quae significabantur | |
| his verbis, dignitatem, ut altior fieres, ut interdum in- | 5 |
| sisteres, ut nos intuens quasi testificarere laudari ho- | |
| nestatem et iustitiam aliquando ab Epicuro. quam te | |
| decebat iis verbis uti, quibus si philosophi non uteren- | |
| tur, philosophia omnino non egeremus! istorum enim | |
| verborum amore, quae perraro appellantur ab Epicuro, | 10 |
| sapientiae, fortitudinis, iustitiae, temperantiae, praestan- | |
| tissimis ingeniis homines se ad philosophiae studium | |
| contulerunt. 'Oculorum', inquit Plato, 'est in nobis | 52.1 |
| sensus acerrimus, quibus sapientiam non cernimus. | |
| quam illa ardentis amores excitaret sui!' Cur tandem? | |
| an quod ita callida est, ut optime possit architectari | |
| voluptates? Cur iustitia laudatur? aut unde est hoc | 5 |
| contritum vetustate proverbium: 'quicum in tenebris'? | |
| hoc dictum in una re latissime patet, ut in omnibus | |
| factis re, non teste moveamur. sunt enim levia et perin- | 53.1 |
| firma, quae dicebantur a te, animi conscientia improbos | |
| excruciari, tum etiam poenae timore, qua aut affician- | |
| tur aut semper sint in metu ne afficiantur aliquando. | |
| non oportet timidum aut inbecillo animo fingi non bo- | 5 |
| num illum virum, qui, quicquid fecerit, ipse se cruciet | |
| omniaque formidet, sed omnia callide referentem ad | |
| utilitatem, acutum, versutum, veteratorem, facile ut ex- | |
| cogitet quo modo occulte, sine teste, sine ullo conscio | |
| fallat. an tu me de L. Tubulo putas dicere? qui cum | 54.1 |
| praetor quaestionem inter sicarios exercuisset, ita aperte | |
| cepit pecunias ob rem iudicandam, ut anno proximo | |
| P. Scaevola tribunus plebis ferret ad plebem vellentne | |
| de ea re quaeri. quo plebiscito decreta a senatu est con- | 5 |
| suli quaestio Cn. Caepioni. profectus in exilium Tubulus | |
| statim nec respondere ausus; erat enim res aperta. |