| Non igitur de improbo, sed <de> callido improbo | 2.54.8 |
| quaerimus, qualis Q. Pompeius in foedere Numantino | |
| infitiando fuit, nec vero omnia timente, sed primum | 10 |
| qui animi conscientiam non curet, quam scilicet com- | |
| primere nihil est negotii. is enim, qui occultus et tec- | |
| tus dicitur, tantum abest ut se indicet, perficiet etiam | |
| ut dolere alterius improbe facto videatur. quid est enim | |
| aliud esse versutum? memini me adesse P. Sextilio | 55.1 |
| Rufo, cum is rem ad amicos ita deferret, se esse here- | |
| dem Q. Fadio Gallo, cuius in testamento scriptum esset | |
| se ab eo rogatum ut omnis hereditas ad filiam perve- | |
| niret. id Sextilius factum negabat. poterat autem in- | 5 |
| pune; quis enim redargueret? nemo nostrum credebat, | |
| eratque veri similius hunc mentiri, cuius interesset, | |
| quam illum, qui id se rogasse scripsisset, quod debuis- | |
| set rogare. addebat etiam se in legem Voconiam iu- | |
| ratum contra eam facere non audere, nisi aliter amicis | 10 |
| videretur. aderamus nos quidem adolescentes, sed multi | |
| amplissimi viri, quorum nemo censuit plus Fadiae dan- | |
| dum, quam posset ad eam lege Voconia pervenire. | |
| tenuit permagnam Sextilius hereditatem, unde, si se- | |
| cutus esset eorum sententiam, qui honesta et recta | 15 |
| emolumentis omnibus et commodis anteponerent, num- | |
| mum nullum attigisset. num igitur eum postea censes | |
| anxio animo aut sollicito fuisse? nihil minus, contra- | |
| que illa hereditate dives ob eamque rem laetus. magni | |
| enim aestimabat pecuniam non modo non contra leges, | 20 |
| sed etiam legibus partam. quae quidem vel cum peri- | |
| culo est quaerenda vobis; est enim effectrix multarum | |
| et magnarum voluptatum. ut igitur illis, qui, recta et | 56.1 |
| honesta quae sunt, ea statuunt per se expetenda, ad- | |
| eunda sunt saepe pericula decoris honestatisque causa, | |
| sic vestris, qui omnia voluptate metiuntur, pericula | |
| adeunda sunt, ut adipiscantur magnas voluptates. si | 5 |
| magna res, magna hereditas agetur, cum pecunia vo- | |
| luptates pariantur plurimae, idem erit Epicuro vestro | |
| faciendum, si suum finem bonorum sequi volet, quod | |
| Scipioni magna gloria proposita, si Hannibalem in | |
| Africam retraxisset. itaque quantum adiit periculum! | 10 |
| ad honestatem enim illum omnem conatum suum re- | |
| ferebat, non ad voluptatem. sic vester sapiens magno | |
| aliquo emolumento commotus cicuta, si opus erit, di- | |
| micabit. occultum facinus esse potuerit, gaudebit; de- | 57.1 |
| prehensus omnem poenam contemnet. erit enim in- | |
| structus ad mortem contemnendam, ad exilium, ad | |
| ipsum etiam dolorem. quem quidem vos, cum impro- | |
| bis poenam proponitis, inpetibilem facitis, cum sapien- | 5 |
| tem semper boni plus habere vultis, tolerabilem. |