| Sed finge non solum callidum eum, qui aliquid im- | 2.57.7 |
| probe faciat, verum etiam praepotentem, ut M. Crassus | |
| fuit, qui tamen solebat uti suo bono, ut hodie est no- | |
| ster Pompeius, cui recte facienti gratia est habenda; | 10 |
| esse enim quam vellet iniquus iustus poterat inpune. | |
| quam multa vero iniuste fieri possunt, quae nemo pos- | |
| sit reprehendere! si te amicus tuus moriens rogaverit, | 58.1 |
| ut hereditatem reddas suae filiae, nec usquam id scrip- | |
| serit, ut scripsit Fadius, nec cuiquam dixerit, quid fa- | |
| cies? tu quidem reddes; ipse Epicurus fortasse redde- | |
| ret, ut Sextus Peducaeus, Sex. F., is qui hunc nostrum | 5 |
| reliquit effigiem et humanitatis et probitatis suae filium, | |
| cum doctus, tum omnium vir optimus et iustissimus, | |
| cum sciret nemo eum rogatum a Caio Plotio, equite | |
| Romano splendido, Nursino, ultro ad mulierem venit | |
| eique nihil opinanti viri mandatum exposuit heredita- | 10 |
| temque reddidit. sed ego ex te quaero, quoniam idem | |
| tu certe fecisses, nonne intellegas eo maiorem vim esse | |
| naturae, quod ipsi vos, qui omnia ad vestrum commo- | |
| dum et, ut ipsi dicitis, ad voluptatem referatis, tamen | |
| ea faciatis, e quibus appareat non voluptatem vos, sed | 15 |
| officium sequi, plusque rectam naturam quam rationem | |
| pravam valere. si scieris, inquit Carneades, aspidem | 59.1 |
| occulte latere uspiam, et velle aliquem inprudentem | |
| super eam assidere, cuius mors tibi emolumentum fu- | |
| tura sit, improbe feceris, nisi monueris ne assidat, sed | |
| inpunite tamen; scisse enim te quis coarguere possit? | 5 |
| Sed nimis multa. perspicuum est enim, nisi aequitas, | |
| fides, iustitia proficiscantur a natura, et si omnia haec | |
| ad utilitatem referantur, virum bonum non posse re- | |
| periri; deque his rebus satis multa in nostris de re | |
| publica libris sunt dicta a Laelio. | 10 |