| Transfer idem ad modestiam vel temperantiam, | 2.60.1 |
| quae est moderatio cupiditatum rationi oboediens. sa- | |
| tisne ergo pudori consulat, si quis sine teste libidini | |
| pareat? an est aliquid per se ipsum flagitiosum, etiamsi | |
| nulla comitetur infamia? | 5 |
| Quid? fortes viri voluptatumne calculis subductis | |
| proelium ineunt, sanguinem pro patria profundunt, an | |
| quodam animi ardore atque impetu concitati? utrum | |
| tandem censes, Torquate, Imperiosum illum, si nostra | |
| verba audiret, tuamne de se orationem libentius audi- | 10 |
| turum fuisse an meam, cum ego dicerem nihil eum fe- | |
| cisse sua causa omniaque rei publicae, tu contra nihil | |
| nisi sua? si vero id etiam explanare velles apertiusque | |
| diceres nihil eum fecisse nisi voluptatis causa, quo | |
| modo eum tandem laturum fuisse existimas? esto, fe- | 61.1 |
| cerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates— | |
| malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim | |
| viro—, num etiam eius collega P. Decius, princeps in | |
| ea familia consulatus, cum se devoverat et equo ad- | 5 |
| misso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de | |
| voluptatibus suis cogitabat? ubi ut eam caperet aut | |
| quando? cum sciret confestim esse moriendum eamque | |
| mortem ardentiore studio peteret, quam Epicurus vo- | |
| luptatem petendam putat. quod quidem eius factum | 10 |
| nisi esset iure laudatum, non esset imitatus quarto con- | |
| sulatu suo filius, neque porro ex eo natus cum Pyrrho | |
| bellum gerens consul cecidisset in proelio seque e con- | |
| tinenti genere tertiam victimam rei publicae praebuisset. | |
| Contineo me ab exemplis. Graecis hoc modicum est: | 62.1 |
| Leonidas, Epaminondas, tres aliqui aut quattuor; ego | |
| si nostros colligere coepero, perficiam illud quidem, ut | |
| se virtuti tradat constringendam voluptas, sed dies me | |
| deficiet, et, ut Aulus Varius, qui est habitus iudex du- | 5 |
| rior, dicere consessori solebat, cum datis testibus alii | |
| tamen citarentur: 'Aut hoc testium satis est, aut nescio, | |
| quid satis sit,' sic a me satis datum est testium. Quid | |
| enim? te ipsum, dignissimum maioribus tuis, volup- | |
| tasne induxit, ut adolescentulus eriperes P. Sullae con- | 10 |
| sulatum? quem cum ad patrem tuum rettulisses, for- | |
| tissimum virum, qualis ille vel consul vel civis cum | |
| semper, tum post consulatum fuit! quo quidem auctore | |
| nos ipsi ea gessimus, ut omnibus potius quam ipsis | |
| nobis consuluerimus. At quam pulchre dicere videbare, | 63.1 |
| cum ex altera parte ponebas cumulatum aliquem plu- | |
| rimis et maximis voluptatibus nullo nec praesenti nec | |
| futuro dolore, ex altera autem cruciatibus maximis toto | |
| corpore nulla nec adiuncta nec sperata voluptate, et | 5 |
| quaerebas, quis aut hoc miserior aut superiore illo bea- | |
| tior; deinde concludebas summum malum esse dolorem, | |
| summum bonum voluptatem! |