| Lucius Thorius Balbus fuit, Lanuvinus, quem memi- | 2.63.9 |
| nisse tu non potes. is ita vivebat, ut nulla tam exqui- | 10 |
| sita posset inveniri voluptas, qua non abundaret. erat | |
| et cupidus voluptatum et eius generis intellegens et | |
| copiosus, ita non superstitiosus, ut illa plurima in sua | |
| patria sacrificia et fana contemneret, ita non timidus | |
| ad mortem, ut in acie sit ob rem publicam interfectus. | 15 |
| cupiditates non Epicuri divisione finiebat, sed sua satie- | 64.1 |
| tate. habebat tamen rationem valitudinis: utebatur iis | |
| exercitationibus, ut ad cenam et sitiens et esuriens ve- | |
| niret, eo cibo, qui et suavissimus esset et idem facilli- | |
| mus ad concoquendum, vino et ad voluptatem et ne | 5 |
| noceret. cetera illa adhibebat, quibus demptis negat se | |
| Epicurus intellegere quid sit bonum. aberat omnis do- | |
| lor, qui si adesset, nec molliter ferret et tamen medicis | |
| plus quam philosophis uteretur. color egregius, integra | |
| valitudo, summa gratia, vita denique conferta volupta- | 10 |
| tum omnium varietate. hunc vos beatum; ratio quidem | 65.1 |
| vestra sic cogit. at ego quem huic anteponam non | |
| audeo dicere; dicet pro me ipsa virtus nec dubitabit | |
| isti vestro beato M. Regulum anteponere, quem quidem, | |
| cum sua voluntate, nulla vi coactus praeter fidem, quam | 5 |
| dederat hosti, ex patria Karthaginem revertisset, tum | |
| ipsum, cum vigiliis et fame cruciaretur, clamat virtus | |
| beatiorem fuisse quam potantem in rosa Thorium. bella | |
| magna gesserat, bis consul fuerat, triumpharat nec ta- | |
| men sua illa superiora tam magna neque tam prae- | 10 |
| clara ducebat quam illum ultimum casum, quem prop- | |
| ter fidem constantiamque susceperat, qui nobis mise- | |
| rabilis videtur audientibus, illi perpetienti erat volup- | |
| tarius. non enim hilaritate nec lascivia nec risu aut | |
| ioco, comite levitatis, saepe etiam tristes firmitate et | 15 |
| constantia sunt beati. stuprata per vim Lucretia a re- | 66.1 |
| gis filio testata civis se ipsa interemit. hic dolor populi | |
| Romani duce et auctore Bruto causa civitati libertatis | |
| fuit, ob eiusque mulieris memoriam primo anno et vir | |
| et pater eius consul est factus. tenuis Lucius Verginius | 5 |
| unusque de multis sexagesimo anno post libertatem | |
| receptam virginem filiam sua manu occidit potius, quam | |
| ea Ap. Claudii libidini, qui tum erat summo <cum> im- | |
| perio, dederetur. |