| Aut haec tibi, Torquate, sunt vituperanda aut patro- | 2.67.1 |
| cinium voluptatis repudiandum. quod autem patro- | |
| cinium aut quae ista causa est voluptatis, quae nec | |
| testes ullos e claris viris nec laudatores poterit adhi- | |
| bere? ut enim nos ex annalium monimentis testes ex- | 5 |
| citamus eos, quorum omnis vita consumpta est in la- | |
| boribus gloriosis, qui voluptatis nomen audire non | |
| possent, sic in vestris disputationibus historia muta est. | |
| numquam audivi in Epicuri schola Lycurgum, Solonem, | |
| Miltiadem, Themistoclem, Epaminondam nominari, qui | 10 |
| in ore sunt ceterorum omnium philosophorum. nunc | |
| vero, quoniam haec nos etiam tractare coepimus, sup- | |
| peditabit nobis Atticus noster e thesauris suis quos et | |
| quantos viros! nonne melius est de his aliquid quam | 68.1 |
| tantis voluminibus de Themista loqui? sint ista Grae- | |
| corum; quamquam ab iis philosophiam et omnes in- | |
| genuas disciplinas habemus; sed tamen est aliquid, | |
| quod nobis non liceat, liceat illis. | 5 |
| Pugnant Stoici cum Peripateticis. alteri negant quic- | |
| quam esse bonum, nisi quod honestum sit, alteri pluri- | |
| mum se et longe longeque plurimum tribuere honestati, | |
| sed tamen et in corpore et extra esse quaedam bona. | |
| et certamen honestum et disputatio splendida! omnis | 10 |
| est enim de virtutis dignitate contentio. at cum tuis cum | |
| disseras, multa sunt audienda etiam de obscenis volup- | |
| tatibus, de quibus ab Epicuro saepissime dicitur. non | 69.1 |
| potes ergo ista tueri, Torquate, mihi crede, si te ipse | |
| et tuas cogitationes et studia perspexeris; pudebit te, | |
| inquam, illius tabulae, quam Cleanthes sane commode | |
| verbis depingere solebat. iubebat eos, qui audiebant, | 5 |
| secum ipsos cogitare pictam in tabula Voluptatem pul- | |
| cherrimo vestitu et ornatu regali in solio sedentem, | |
| praesto esse Virtutes ut ancillulas, quae nihil aliud age- | |
| rent, nullum suum officium ducerent, nisi ut Voluptati | |
| ministrarent et eam tantum ad aurem admonerent, si | 10 |
| modo id pictura intellegi posset, ut caveret ne quid | |
| faceret inprudens, quod offenderet animos hominum, | |
| aut quicquam, e quo oriretur aliquis dolor. 'Nos qui- | |
| dem Virtutes sic natae sumus, ut tibi serviremus, aliud | |
| negotii nihil habemus.' | 15 |