| At negat Epicurus—hoc enim vestrum lumen est— | 2.70.1 |
| quemquam, qui honeste non vivat, iucunde posse vi- | |
| vere. quasi ego id curem, quid ille aiat aut neget. illud | |
| quaero, quid ei, qui in voluptate summum bonum po- | |
| nat, consentaneum sit dicere. quid affers, cur Thorius, | 5 |
| cur Caius Postumius, cur omnium horum magister, Ora- | |
| ta, non iucundissime vixerit? ipse negat, ut ante dixi, | |
| luxuriosorum vitam reprehendendam, nisi plane fatui | |
| sint, id est nisi aut cupiant aut metuant. quarum am- | |
| barum rerum cum medicinam pollicetur, luxuriae licen- | 10 |
| tiam pollicetur. his enim rebus detractis negat se re- | |
| perire in asotorum vita quod reprehendat. | |
| Non igitur potestis voluptate omnia dirigentes aut | 71.1 |
| tueri aut retinere virtutem. nam nec vir bonus ac iustus | |
| haberi debet qui, ne malum habeat, abstinet se ab in- | |
| iuria. nosti, credo, illud: 'Némo pius est, quí pietatem—'; | |
| cave putes quicquam esse verius. nec enim, dum me- | 5 |
| tuit, iustus est, et certe, si metuere destiterit, non erit; | |
| non metuet autem, sive celare poterit, sive opibus | |
| magnis quicquid fecerit optinere, certeque malet exi- | |
| stimari bonus vir, ut non sit, quam esse, ut non pute- | |
| tur. ita, quod certissimum est, pro vera certaque iu- | 10 |
| stitia simulationem nobis iustitiae traditis praecipitisque | |
| quodam modo ut nostram stabilem conscientiam con- | |
| temnamus, aliorum errantem opinionem aucupemur. | |
| Quae dici eadem de ceteris virtutibus possunt, qua- | 72.1 |
| rum omnium fundamenta vos in voluptate tamquam | |
| in aqua ponitis. quid enim? fortemne possumus dicere | |
| eundem illum Torquatum?—delector enim, quam- | |
| quam te non possum, ut ais, corrumpere, delector, in- | 5 |
| quam, et familia vestra et nomine. et hercule mihi vir | |
| optimus nostrique amantissimus, Aulus Torquatus, ver- | |
| satur ante oculos, cuius quantum studium et quam in- | |
| signe fuerit erga me temporibus illis, quae nota sunt | |
| omnibus, scire necesse est utrumque vestrum. quae | 10 |
| mihi ipsi, qui volo et esse et haberi gratus, grata non | |
| essent, nisi eum perspicerem mea causa mihi amicum | |
| fuisse, non sua, nisi hoc dicis sua, quod interest om- | |
| nium recte facere. si id dicis, vicimus. id enim volu- | |
| mus, id contendimus, ut officii fructus sit ipsum officium. | 15 |
| hoc ille tuus non vult omnibusque ex rebus voluptatem | 73.1 |
| quasi mercedem exigit. sed ad illum redeo. si volup- | |
| tatis causa cum Gallo apud Anienem depugnavit pro- | |
| vocatus et ex eius spoliis sibi et torquem et cognomen | |
| induit ullam aliam ob causam, nisi quod ei talia facta | 5 |
| digna viro videbantur, fortem non puto. iam si pudor, | |
| si modestia, si pudicitia, si uno verbo temperantia | |
| poenae aut infamiae metu coërcebuntur, non sanctitate | |
| sua se tuebuntur, quod adulterium, quod stuprum, quae | |
| libido non se proripiet ac proiciet aut occultatione pro- | 10 |
| posita aut inpunitate aut licentia? Quid? illud, Tor- | 74.1 |
| quate, quale tandem videtur, te isto nomine, ingenio, | |
| gloria, quae facis, quae cogitas, quae contendis quo | |
| referas, cuius rei causa perficere quae conaris velis, | |
| quid optimum denique in vita iudices non audere in | 5 |
| conventu dicere? quid enim mereri velis, iam cum | |
| magistratum inieris et in contionem ascenderis—est | |
| enim tibi edicendum quae sis observaturus in iure di- | |
| cendo, et fortasse etiam, si tibi erit visum, aliquid de | |
| maioribus tuis et de te ipso dices more maiorum—, | 10 |
| quid merearis igitur, ut dicas te in eo magistratu om- | |
| nia voluptatis causa facturum esse, teque nihil fecisse | |
| in vita nisi voluptatis causa? 'An me', inquis, 'tam | |
| amentem putas, ut apud imperitos isto modo loquar?' | |
| At tu eadem ista dic in iudicio aut, si coronam times, | 15 |
| dic in senatu. numquam facies. cur, nisi quod turpis | |
| oratio est? mene ergo et Triarium dignos existimas, | |
| apud quos turpiter loquare? |