| Verum esto: verbum ipsum voluptatis non habet | 2.75.1 |
| dignitatem, nec nos fortasse intellegimus. hoc enim | |
| identidem dicitis, non intellegere nos quam dicatis vo- | |
| luptatem. rem videlicet difficilem et obscuram! indi- | |
| vidua cum dicitis et intermundia, quae nec sunt ulla | 5 |
| nec possunt esse, intellegimus, voluptas, quae passeri- | |
| bus omnibus nota est, a nobis intellegi non potest? | |
| quid, si efficio ut fateare me non modo quid sit volup- | |
| tas scire—est enim iucundus motus in sensu—, sed | |
| etiam quid eam tu velis esse? tum enim eam ipsam | 10 |
| vis, quam modo ego dixi, et nomen inponis, in motu | |
| ut sit et faciat aliquam varietatem, tum aliam quandam | |
| summam voluptatem, quo addi nihil possit; eam tum | |
| adesse, cum dolor omnis absit; eam stabilem appellas. | |
| sit sane ista voluptas. dic in quovis conventu te om- | 76.1 |
| nia facere, ne doleas. si ne hoc quidem satis ample, | |
| satis honeste dici putas, dic te omnia et in isto magi- | |
| stratu et in omni vita utilitatis tuae causa facturum, | |
| nihil nisi quod expediat, nihil denique nisi tua causa: | 5 |
| quem clamorem contionis aut quam spem consulatus | |
| eius, qui tibi paratissimus est, futuram putas? eamne | |
| rationem igitur sequere, qua tecum ipse et cum tuis | |
| utare, profiteri et in medium proferre non audeas? at | |
| vero illa, quae Peripatetici, quae Stoici dicunt, semper | 10 |
| tibi in ore sunt in iudiciis, in senatu. officium, aequi- | |
| tatem, dignitatem, fidem, recta, honesta, digna imperio, | |
| digna populo Romano, omnia pericula pro re publica, | |
| mori pro patria, haec cum loqueris, nos barones stupe- | |
| mus, tu videlicet tecum ipse rides. nam inter ista tam | 77.1 |
| magnifica verba tamque praeclara non habet ullum | |
| voluptas locum, non modo illa, quam in motu esse di- | |
| citis, quam omnes urbani rustici, omnes, inquam, qui | |
| Latine loquuntur, voluptatem vocant, sed ne haec qui- | 5 |
| dem stabilis, quam praeter vos nemo appellat volup- | |
| tatem. |