| Vide igitur ne non debeas verbis nostris uti, senten- | 2.77.8 |
| tiis tuis. quodsi vultum tibi, si incessum fingeres, quo | |
| gravior viderere, non esses tui similis; verba tu fingas | 10 |
| et ea dicas, quae non sentias? aut etiam, ut vestitum, | |
| sic sententiam habeas aliam domesticam, aliam foren- | |
| sem, ut in fronte ostentatio sit, intus veritas occultetur? | |
| vide, quaeso, rectumne sit. mihi quidem eae verae | |
| videntur opiniones, quae honestae, quae laudabiles, | 15 |
| quae gloriosae, quae in senatu, quae apud populum, | |
| quae in omni coetu concilioque profitendae sint, ne id | |
| non pudeat sentire, quod pudeat dicere. | |
| Amicitiae vero locus ubi esse potest aut quis amicus | 78.1 |
| esse cuiquam, quem non ipsum amet propter ipsum? | |
| quid autem est amare, e quo nomen ductum amicitiae | |
| est, nisi velle bonis aliquem affici quam maximis, | |
| etiamsi ad se ex iis nihil redundet? 'Prodest', inquit, | 5 |
| 'mihi eo esse animo.' Immo videri fortasse. esse enim, | |
| nisi eris, non potes. qui autem esse poteris, nisi te | |
| amor ipse ceperit? quod non subducta utilitatis ratione | |
| effici solet, sed ipsum a se oritur et sua sponte nascitur. | |
| 'At enim sequor utilitatem.' Manebit ergo amicitia tam | 10 |
| diu, quam diu sequetur utilitas, et, si utilitas amicitiam | |
| constituet, tollet eadem. sed quid ages tandem, si uti- | 79.1 |
| litas ab amicitia, ut fit saepe, defecerit? relinquesne? | |
| quae ista amicitia est? retinebis? qui convenit? quid | |
| enim de amicitia statueris utilitatis causa expetenda | |
| vides. 'Ne in odium veniam, si amicum destitero tueri.' | 5 |
| Primum cur ista res digna odio est, nisi quod est tur- | |
| pis? quodsi, ne quo incommodo afficiare, non relin- | |
| ques amicum, tamen, ne sine fructu alligatus sis, ut | |
| moriatur optabis. Quid, si non modo utilitatem tibi | |
| nullam afferet, sed iacturae rei familiaris erunt facien- | 10 |
| dae, labores suscipiendi, adeundum vitae periculum? | |
| ne tum quidem te respicies et cogitabis sibi quemque | |
| natum esse et suis voluptatibus? vadem te ad mortem | |
| tyranno dabis pro amico, ut Pythagoreus ille Siculo fecit | |
| tyranno? aut, Pylades cum sis, dices te esse Orestem, | 15 |
| ut moriare pro amico? aut, si esses Orestes, Pyladem | |
| refelleres, te indicares et, si id non probares, quo mi- | |
| nus ambo una necaremini non precarere? Faceres tu | 80.1 |
| quidem, Torquate, haec omnia; nihil enim arbitror esse | |
| magna laude dignum, quod te praetermissurum credam | |
| aut mortis aut doloris metu. non quaeritur autem quid | |
| naturae tuae consentaneum sit, sed quid disciplinae. | 5 |
| ratio ista, quam defendis, praecepta, quae didicisti, quae | |
| probas, funditus evertunt amicitiam, quamvis eam Epi- | |
| curus, ut facit, in caelum efferat laudibus. |